라틴어 문장 검색

urbis quoque suae similem deformitatem futuram fuisse, nisi Romani subvenissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 342:1)
ibi adeo frustrata spes est ut non certamen modo cum erumpentibus sed periculum quoque atrox subiret, ni castris exciti repente pedites equitesque in tempore subvenissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 42:1)
et ita mota omnia accepit, ut alii in armis essent, alii obsidione ad defectionem cogerentur nec, nisi in tempore subventum foret, ultra sustentaturi fuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 210:1)
haud procul Dipone et Toleto urbibus inter pabulatores pugna orta est, quibus dum utrimque subvenitur a castris, paulatim omnes copiae in aciem eductae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 341:1)
peropportuna mors Philippi fuit ad dilationem et ad vires bello subtrahendas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 651:1)
proelium, cum pares numero essent neque ab hac aut illa parte nova auxilia subvenirent, incerta victoria finitum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 621:1)
nec minorem de legionibus peditum victoriam habetis, quae nocturna fuga vobis subtractae naufragorum trepidatione passim natantium flumen compleverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 669:1)
postquam deterrere eum a bello nequiit, primo subtrahere sese per alias atque alias causas, ne interesset iis quae non probabat, coepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 194:1)
Paulus postquam metata castra impedimentaque conlocata animadvertit, ex postrema acie triarios primos subducit, deinde principes, stantibus in prima acie hastatis, si quid hostis moveret, postremo hastatos, ab dextro primum cornu singulorum paulatim signorum milites subtrahens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 471:1)
quod cum renuntiatum regi esset, metuens, ne tamquam a se subtracto poenae reo iram Samothracum in se converteret, interfici Euandrum iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 53:3)
Perseus rex captus, Philippus et Alexander, regis, tanta nomina, subtrahentur civitatis oculis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 475:2)
Sis amanti subvenire familiari filio, tantum adest boni improviso, verum commixtum malo:
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 273)
age impudice, sceleste, non audes mihi scelesto subvenire?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 4148)
ni subvenisset corvos, periissem miser.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 62)
Vbi me fugiet memoria, ibi tu facito ut subvenias, soror.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 16)

SEARCH

MENU NAVIGATION