라틴어 문장 검색

nimia pietas vestra acrius quam considerate excitavit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 83장4)
Vespasianus acer militiae anteire agmen, locum castris capere, noctu diuque consilio ac, si res posceret, manu hostibus obniti, cibo fortuito, veste habituque vix a gregario milite discrepans;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 5장1)
accitis auxiliis securum hostem ac successu rerum socordius agentem invadunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 15장2)
quo successu Vitellianus miles non iam flumine aut ripis arcebatur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 17장5)
uxorem quoque eius Saloninam, quamquam in nullius iniuriam insignis equo ostroque veheretur, tamquam laesi gravabantur, insita mortalibus natura recentem aliorum felicitatem acribus oculis introspicere modumque fortunae a nullis magis exigere quam quos in aequo viderunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 20장3)
cum augeret stragem trepidatio eoque acrius e moenibus vulnerarentur, rediere infracta partium fama.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장7)
acerrima seditionum ac discordiae incitamenta, interfectores Galbae scelere et metu vaecordes miscere cuncta, modo palam turbidis vocibus, modo occultis ad Othonem litteris;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 23장11)
quae cuncta in oculis utriusque exercitus quanto laetiora Vitellianis, tanto acrius Othoniani causam auctoremque cladis detestabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 35장5)
Non ultra paucos dies quamquam acribus initiis coeptum mendacium valuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 72장1)
non adversus divi Augusti acerrimam mentem nec adversus cautissimam Tiberii senectutem, ne contra Gai quidem aut Claudii vel Neronis fundatam longo imperio domum exurgimus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장7)
acriore hodie disciplina victi quam victores agunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 77장10)
idem pro Galba dux coloniae suae, eaque opera procurationem adeptus, susceptis Vespasiani partibus acerrimam bello facem praetulit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 86장10)
Ad ea Antonius Primus (is acerrimus belli concitator) festinationem ipsis utilem, Vitellio exitiosam disseruit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장1)
nam plurium adcursu versa fortuna, et acerrimus quisque sequentium fugae ultimus erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 16장3)
Acerrimum tertiae septimaeque legionum certamen;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 29장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION