라틴어 문장 검색

Ponendi uero aegro uarii cibi, sicut Asclepiades praecepit, tum demum sunt, ubi fastidio urgetur neque satis uires sufficiunt, ut paulum ex singulis degustando famem uitet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 11:5)
eaque non minus grata fuit is, quos Hippocratis successores non refecerant, quam nunc est is, quos Herophili uel Erasistrati aemuli diu tractos non adiuuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 3:6)
Sed, cum eadem omnibus conuenire non possint, fere quos ratio non restituit, temeritas adiuuat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 4:2)
Vinum quoque cum tempestiuo cibo datum non mediocriter adiuuat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 5:4)
alios calida cataplasmata adiuuant.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 7:6)
Quibus si non fuerit aeger adiutus, scire licet malo uictum esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 3:5)
Atque interdum natura quoque adiuuat, si ex angustiore sede uitium transit in latiorem;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 4:2)
thorax fomentis cataplasmatisque calidis aut siccis aut etiam umidis adiuuandus est, et postea uel malagma superimponendum, uel certe ceratum ex cyprino uel irino unguento.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 3:2)
At si sicca tussis est, cum uehementissime urget, adiuuat uini austeri cyathus adsumptus, dum ne amplius id interposito tempore aliquo quam ter aut quater fiat;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 10장 3:1)
Quae ita a medicis praecipiuntur, ut tamen sine his rusticos nostros epota ex aqua herba trixago satis adiuuet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 3:8)
Si uires desunt, adiuuandae sunt aqua mulsa.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 3:6)
si uehementem infirmitatem adiuuari posse tribus guttis putauit, errauit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 4:6)
- Vbi incidit, si satis uirium est, sanguis missus adiuuat;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 1:6)
Adiuuatque ruta contrita cum melle, uel ex cyprino ceratum, uel quodlibet calidum et umidum cataplasma naturalibus pube tenus impositum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 2:3)
praecordia quoque dura et inflata emollit, ossa extrahit, ad omnia denique ualet, quae adiuuare calor potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION