라틴어 문장 검색

qua re, etsi nefarie fecisti, tamen, quoniam in meo inimico crudelitatem exprompsisti tuam, laudare non possum, irasci certe non debeo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장4)
eum cuius supplicio senatus sollemnis religiones expiandas saepe censuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 2:1)
prope ad immortalitatis et religionem et memoriam consecrantur - vos tanti conservatorem populi, tanti sceleris ultorem non modo honoribus nullis adficietis sed etiam ad supplicium rapi patiemini?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 29장 2:3)
populi grati est praemiis adficere bene meritos de re publica civis, viri fortis ne suppliciis quidem moveri ut fortiter fecisse paeniteat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 30장 2:5)
quod facile factu fuit, neque tam multos neque repugnantis multi armati paratique occidunt tantumque odi crudelitatisque uerunt ut eos omnis gurgulionibus insectis relinquerent, ne, si quem semivivum ac spirantem etiam reliquissent, minor eis honor haberetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 9장 1:4)
Naevi cupiditati crudelitatique dedatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장 3:10)
nunc causa perorata res ipsa et periculi magnitudo, C. Aquili, cogere videtur, ut te atque eos qui tibi in consilio sunt obsecret obtesteturque P. Quinctius per senectutem ac solitudinem suam nihil aliud nisi ut vestrae naturae bonitatique obsequamini, ut, cum veritas cum hoc faciat, plus huius inopia possit ad misericordiam quam illius opes ad crudelitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 30장 1:1)
quantis illa clamoribus adulescentuli diximus de supplicio parricidarum, quae nequaquam satis defervisse post aliquanto sentire coepimus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 30장 3:1)
de Anaxarcho Democritio cogitetur, qui cum Cypri in manus Timocreontis regis incidisset, nullum genus supplicii deprecatus est neque recusavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 52:4)
misericordia est aegritudo ex miseria alterius iniuria laborantis (nemo enim parricidae aut proditoris supplicio misericordia commovetur);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 18:1)
solane beata vita, quaeso, relinquitur extra ostium limenque carceris, cum constantia gravitas fortitudo sapientia reliquaeque virtutes rapiantur ad tortorem nullumque recusent nec supplicium nec dolorem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 13:3)
sequetur igitur horum ratione vel ad supplicium beata vita virtutem cumque ea descendet in taurum Aristotele Xenocrate Speusippo Polemone auctoribus nec eam minis blandimentisve corrupta deseret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 87:1)
Ita eaedem litterae et suspicionem declinabunt quaerentium et vultus umbra supplicii tegent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 103:6)
Tam superstitiosa oratione Tryphaena mutata negat se interpellare supplicium, immo accedere etiam iustissimae ultioni.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 106:10)
Interpellavit deprecationem supplicii Lichas et Noli inquit causam confundere, sed impone singulis modum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION