라틴어 문장 검색

stabat dicta sacri tenuis casa nomine templi et magnum Alciden humili lare parva premebat, fluctivagos nautas scrutatoresque profundi vix operire capax, huc omnis turba coimus, huc epulae ditesque tori coetusque ministrum stipantur nitidaeque cohors gratissima Pollae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis30)
sed iura tamen genialia cordi et mentem vincire toris ac iungere festa conubia et fidos domino genuisse clientes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum42)
ducis suspiria cura?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 2)
nec tantum Roma iugales conciliare toros festasque accendere taedas fertilis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 29)
si Babylonos opes, Lydae si pondera gazae Indorumque dares Serumque Arabumque potentes divitias, mallet eum paupertate pudiea intemerata mori vitamque rependere famae, nee frons triste rigens nimiusque in moribus horror, sed simplex hilarisque fides et mixta pudori gratia, quod si anceps metus ad maiora vocasset, illa vel armiferas pro coniuge laeta catervas fulmineosque ignes mediique pericula ponti exciperet, melius, quod non adversa probarunt, quae tibi cura tori.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam28)
velut Apula coniunx agricolae parci vel sole infecta Sabina, quae videt emeriti iam prospectantibus astris tempus adesse viri, propere mensasque torosque instruit exspectatque sonum redeuntis aratri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam45)
et altis ipsa toris Serum Tyrioque umbrata recumbit tegmine, sed toto spectatur in agmine coniunx solus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam80)
Priscilla, toro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam84)
circumstant famuli consuetaque turba obsequiis, tunc rite tori mensaeque parantur assiduae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam90)
"orbum visu regnisque carentem non regere aut dictis maerentem flectere adorti, quos genui quocumque toro;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권16)
"mentitis ignosco toris:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권87)
"quam vultu confessus adis, ubi conscia magni signa tori tonitrus agis et mea fulmina torques, facta luant Thebae:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권89)
pars ostro tenues auroque sonantes emunire toros alteque inferre tapetas, pars teretes levare manu ac disponere mensas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권179)
"postquam caerulei sinuosa volumina monstri, terrigenam Pythona deus septem orbibus atris amplexum Delphos squamisque annosa ferentem robora, Castaliis dum fontibus ore trisuleo fusus hiat nigro sitiens alimenta veneno, perculit, absumptis numerosa in vulnera telis, Cirrhaeique dedit centum per iugera campi vix tandem explieitum, nova deinde piacula caedis perquirens nostri tecta haud opulenta Crotopi attigit, huic primis et pubem ineuntibus annis mira decore pios servabat nata penates intemerata toris, felix, si Delia numquam furta nec occultum Phoebo sociasset amorem!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권197)
"non tibi digna, puer, generis cunabula tanti gramineos dedit herba toros et vimine querno texta domus;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권200)

SEARCH

MENU NAVIGATION