라틴어 문장 검색

quarum rerum si vos taedium tandem capere potest et patrum vestrosque antiquos mores voltis pro his novis sumere, nulla supplicia recuso, nisi paucis diebus hos populatores agrorum nostrorum fusos fugatosque castris exuero et a portis nostris moenibusque ad illorum urbes hunc belli terrorem quo nunc vos attoniti estis transtulero.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 760:1)
cogebantur itaque victi, quia cedentibus spei nihil erat, pugnam inire, cum pronuntiatum repente, ne quis praeter armatos violaretur, reliquam omnem multitudinem voluntariam exuit armis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 657:3)
multos mortales obtruncant, omnes exuunt impedimentis, et receptis agrorum suorum spoliis Romam revertuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 186:1)
non proelio tantum fudit hostes, sed castris quoque exuit ingentique praeda est potitus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 221:2)
Latinos ob iram agri amissi rebellantes in campis Fenectanis fuderunt castrisque exuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 171:1)
quid enim tandem passurum fuisse filium suum, si exercitum amisisset, si fusus, fugatus, castris exutus fuisset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 477:1)
coniterentur modo uno animo omnes invadere hostem victum acie, castris exutum, nudatum urbibus, ultimam spem furto insidiarum temptantem et loco non armis fretum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 443:1)
redeuntes agmine incauto haud procul navibus adsecuti agrestes exuerunt praeda, partem etiam occiderunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 536:2)
nihil usquam dictu dignum ausi, trinis castris intra paucos dies exuti, triginta dierum indutias ita ut ad senatum Romam legatos mitterent, pacti sunt bimestri stipendio frumentoque et singulis in militem tunicis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 619:1)
deinde, postquam interrumpi agmen vidit periculumque esse ne exutum impedimentis exercitum nequiquam incolumem traduxisset, decurrit ex superiore loco et cum impetu ipso fudisset hostem, suis quoque tumultum auxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 343:1)
exuti prope omnes armis domos passim palantes per agros diffugere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 655:2)
adversus eos tribunus militum cum expeditis auxiliis a Scipione missi levi certamine ut tumultuariam manum fudere, mille hominibus occisis quibusdam captis magnaque parte armis exuta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 245:1)
' quid aliud, si spoliatus, si exutus castris esses, peteres?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 152:3)
hic terror in fugam avertit omnis, effusique qua iter est, nisi quos caedes oppressit, exuuntur castris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 585:1)
alterum annum circumvallatos inclusosque nos fame macerant, et ipsi nobiscum ultima pericula et gravissimos labores perpessi, circa vallum ac fossas saepe trucidati ac prope ad extremum castris exuti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 182:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION