라틴어 문장 검색

sunt et illa iucunda et ad commendationem cum varietate tum etiam ipsa natura plurimum prosunt, quae simplicem quandam et non praeparatam ostendendo orationem minus nos suspectos iudici faciunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 105:3)
neque enim locuti sunt ad hanc regulam et diligentiam primi homines, nec prooemiis praeparare, docere expositione, argumentis probate, adfectibus commovere scierunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 261:1)
nam iudicis animus varie praeparatur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 390:2)
sed athleta, qui omnes iam perdidicerit a praeceptore numeros, quo genere exercitationis ad praeparandus sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 5:4)
saepe enim praeparat, dissimulat, insidiatur orator, eaque in prima parte actionis dicit, quae sunt in summa profutura.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 22:1)
nam et de iustis, honestis, utilibus, iisque quae sint istis contraria, et de rebus divinis maxime dicunt et argumentantur acriter Stoici, et altercationibus atque interrogationibus oratorem futurum optime Socratici praeparant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 36:2)
quorum ego virtutes plerasque arbitror similes, consilium, ordinem, dividendi, praeparandi, probandi rationem, omnia denique quae sunt inventionis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 107:1)
quare cogitatio in hoc praeparetur, ut nos fortuna decipere non possit, adiuvare possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 231:2)
quarum si qua, non dico cuicunque innocentium civium sed ac propinquorum alicui evenerit, stabitne mutus et salutarem petentibus statimque, si non succurratur, perituris, moras et secessum et silentium quaeret, dum illa verba fabricentur et memoriae insidant et vox ac latus praeparetur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 235:1)
quod tamen non ipsum tam probabile puto, (neque enim habet aut usum res aut necessitatem) quam exhortandis in hane spem, qui foro praeparantur, exemplum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 252:2)
nam et magis miratur et minus timet iudex, quae non putat adversus se praeparata.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 142:1)
nam neque certa tempora ad spatiandum dari tot civilibus officiis occupato, nec praeparare ab imis sonis vocem ad summos nec semper a contentione condere licet, cum pluribus iudiciis saepe dicendum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 169:2)
mox, quanquam per singulas prope partes labor cresceret, ne perderem, quae iam effecta erant, per omnes difficultates animo me sustentavi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 2:4)
quis enim potius praeparabit ea quae, cum aget, esse in causa velit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 89:2)
inviti enim recedunt a praeparatis et tota actione respiciunt requiruntque, num aliquid ex illis intervelli atque ex tempore dicendis inseri possit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 161:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION