라틴어 문장 검색

Qua racione toni pars altera semper habundet, Transgrediens partem reliquam ne possit in equas Distribui partes tonus integer, immo parumper Excedat pars una toni superetque minorem Et proprio uincat pars altera comate limma, Nec tamen equali sectas libramine partes In duo diuisum diasymata coma recuset.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:16)
Hoc igitur splendens habitu cultuque decoris Virgo nitens, usum cythare deponit ad horam, Dum subit officium fabri lapidemque caloris Imperio conuertit in es, ex ere secundam Fabricat illa rotam, que forme laude priorem Demonstrans, prime se predicat illa sororem, Et, quamuis diuersa foret que diuidit illas Materies, has forma tamen facit esse gemellas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:17)
Implet spera manum, spere tamen umbra uideri Hec melius posset, que solam suscipit umbram, Nec proprium spere retinens consurgit in altum, Sed iacet in piano, nullo promota tumore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:4)
Tunc Racio monitu Nature docta docentis, Quinque sibi presentat equos, quos federat illa Federe complacito, concordi pace, fideli Connexu, cogitque iugo seruire iugales Indomitos, primis quos enutriuit ab annis Gracia Nature, que sic construxit equinos Mores, mis animi quedam uestigia donans, Vt, quamuis bruti, tamen hii uenerentur alumpnam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 4:3)
Anticipat monitum calcaris, sponte meatum Aggreditur facilique tamen frenatur habena.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 6:5)
Et quamuis minor a primo formaque secundus, Est tamen in reliquis maior primusque decoris Munere, sed reliquos superans, superatur ab uno;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 8:2)
Et si non equo passu contendere primo Possit equo, non aura tamen fugitiua secundum Preuenit, immo pari cursu contendit eidem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 8:3)
Et quamuis species huius tenebrescat eorum Respectu, tamen ad reliquos collata nitorem Exerit et proprio non est fraudata decore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 10:2)
Et quamuis agili cursu uincatur ab illis De quibus exiuit sermo, tamen ipse triumphans In reliquis uictor gaudet reliquosque uolatu Vincit et in proprio motu concludit eisdem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 10:3)
Non tamen omnino Naturam sentit auaram, Immo dote sua qua se tueatur habundat, In nullo paciens eclipsim muneris huius, Quo de more solet Natura beare iugalem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 12:3)
Non iste tamen deiectus ab omni Munere Nature queritur, sed gaudet in illa Fortuna qua diues eum Natura beauit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 12:8)
Si tamen ad primos collatio nulla redundet Huius equi, sed eum proprio scrutemur in esse, Non erit a propriis exclusus dotibus eius Cultus et in nullo forme pacietur abusum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 14:2)
Quintus equs quartum redolet partimque figurat, Sed tamen in modico quintus demittitur, in quo Parcius arrisit predicto forma iugali, Qui magis in terram sese demittit eundo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 14:3)
Aeris occultos aditus, secreta, latebras Altius inquirit Fronesis sensuque profundo Vestigans, uidet intuitu meliore uagantes Aerios ciues, quibus aer carcer, abyssus Pena, dolor risus, mors uiuere, culpa triumphus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:1)
O fastus uitanda lues, fugienda Caribdis, Culpa grauis, morbus communis, publica pestis, Ianua peccati, viciorum mater, origo Nequicie, semen odii, uenacio pugne!
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION