라틴어 문장 검색

Quidnam voluisti tibi, Infelix, ultro qui ad necem cucurreris Hominumque tecto spiritum commiseris?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Cervus ad boves.3)
Quanto est facilius mihi sub tecto vivere, Et otiosum largo satiari cibo?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Lupus ad canem.14)
Asellus notum proximum tectum subit Et voce magna sese venisse indicat.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Duo iuvenes sponsi dives et pauper: Fortunam interdum praeter spem hominibus favere.9)
nam buxus, qua parte defenditur tectis, abunde viret;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 14:2)
In hanc ego diaetam cum me recepi, abesse mihi etiam a villa mea videor, magnamque eius voluptatem praecipue Saturnalibus capio, cum reliqua pars tecti licentia dierum festisque clamoribus personat;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 24:1)
Litus ornant varietate gratissima nunc continua nunc intermissa tecta villarum, quae praestant multarum urbium faciem, sive mari sive ipso litore utare;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 27:1)
Nihil quidem ibi possideo praeter tectum et hortum statimque harenas, solum tamen mihi in reditu.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 6 2:1)
Non procul a balineo scalae, quae in cryptoporticum ferunt prius ad diaetas tres.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 27:2)
Hanc dispositionem amoenitatemque tectorum longe longeque praecedit hippodromus.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 32:1)
Nam laetissima vitis per omne tectum in culmen nititur et ascendit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 39:1)
In commune consultant, intra tecta subsistant an in aperto vagentur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 15:1)
Nam crebris vastisque tremoribus tecta nutabant, et quasi emota sedibus suis nunc huc nunc illuc abire aut referri videbantur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 15:2)
Resedimus in area domus, quae mare a tectis modico spatio dividebat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 4:3)
Iam quassatis circumiacentibus tectis, quamquam in aperto loco, angusto tamen, magnus et certus ruinae metus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 6:2)
Egressi tecta consistimus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION