라틴어 문장 검색

Mirum, quod tam austeram tenere continentiam uelis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 5:11)
Ubi cum aliquandiu demoratus adulescens animi uiuacis diligenter his, quae inspiciebat, discendis operam daret, superuenit illo alius adulescens, nomine Biscop, cognomento Benedictus, de nobilibus Anglorum, cupiens et ipse Romam uenire;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 2:7)
additum est per institutionem apostolicam ex euangelio, ut in ipsa tertia septimana diem dominicam expectare, atque in ea temporis paschalis initium tenere debeamus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 2:4)
Sola tenere malas Medeae dicitur herbas, Sola feros Hecates perdomuisse canes.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 227)
inspectum volnus absterso cruore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 426:5)
cum ille ferociter ad haec, se patris sui tenere sedem, multo quam servum potiorem filium regis regni heredem, satis diu per licentiam eludentem insultasse dominis, clamor ab utriusque fautoribus oritur, et concursus populi fiebat in curiam, apparebatque regnaturum qui vicisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 488:1)
Aebutius cum saucio bracchio tenere telum non posset, pugna excessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 207:2)
cum Verginius maxime ex tribunis de lege ageret, duum mensum spatium consulibus datum est ad inspiciendam legem ut cum edocuissent populum quid fraudis occultae ferretur, sinerent deinde suffragium inire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 271:1)
captatum deinde tempus ab tribunis militum, quo per discessum hominum ab urbe, cum patres clandestina denuntiatione revocati ad diem certam essent, senatus consultum fieret absentibus tribunis plebi ut quoniam Volscos in Hernicorum agros praedatum exisse fama esset, ad rem inspiciendam tribuni militum proficiscerentur consulariaque comitia haberentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 393:1)
quod si sit animus plebi memor patrum libertatis, se nec addici quemquam civem Romanum ob creditam pecuniam passuros neque dilectum haberi, donec inspecto aere alieno initaque ratione minuendi eius sciat unus quisque quid sui, quid alieni sit, supersit sibi liberum corpus an id quoque nervo debeatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 289:1)
est aliquis, qui se inspici, aestimari fastidiat, qui certos sibi uni honores inter dimicantes competitores aequum censeat esse, qui se arbitrio vestro eximat, qui vestra necessaria suffragia pro voluntariis et serva pro liberis faciat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 443:1)
exercitibus dimissis cum et foris pax et domi concordia ordinum otium esset, ne nimis laetae res essent pestilentia civitatem adorta coegit senatum imperare decemviris ut libros Sibyllinos inspicerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 278:1)
librisque inspectis cum plena religione civitas esset, senatui placuit dictatorem feriarum constituendarum causa dici.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 293:3)
trepidi magistratus missis ad arcem exploratoribus cum tela et armatos tenere arcem multiplicato numero audirent, avertunt animos a spe reciperandae arcis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 347:1)
post id proelium cum corpora Romanorum qui in acie ceciderant Pyrrhuis inspiceret, omnia versa in hosted invenit populabundusque ad urbem Romanam processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIII Periocha3)

SEARCH

MENU NAVIGATION