라틴어 문장 검색

sed animositati nostrae tam temerariae tamque periculosae non nos aut ambustam murorum faciem 1 aut putrem sudium cratem aut propugnacula vigilum trita pectoribus confidimus opitulatura;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 2:1)
neque enim ex integro flecti umquam ad hoc possum, ut de peregrinantibus amicis, quippe quos bellicum militarisque tessera terit, donec secunda cognosco, non adversa formidem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 17:5)
haec inter terimus moras inanes;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 5:16)
Viator noster ac tabellarius terit orbitas itineris assueti spatium viae regionumque, quod oppida nostra discriminat, saepe relegendo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Graeco salutem. 1:1)
Sic segnes heroes eunt campumque patentem, qui medius portus celsamque interiacet urbem, alterno sermone terunt;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:15)
aspicit intentum vigilique haec aure trahentem, cum paveant aliae demissaque lumina flectant, atque iterat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:52)
"immitis quotiens iterabitur ensis!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:112)
haec Graiae castris iterant traduntque cohortes, cedit turba ducum vincique haud maesta fatetur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권193)
"ex illo quantos iuvenis premat anxius ignes, testis ego attonitus, quantum me nocte dieque urgentem ferat, haud ulli vehementior umquam incubui, genetrix, iterataque vulnera fodi."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam36)
omnis honos, cuncti veniunt ad limina fasces, omnis plebeio teritur praetexta tumultu:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam104)
"quid geminos fasces magnaeque iterata revolvam iura Asiae?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici48)
flectere iam cupidum gressus, qua limite noto Appia longarum teritur regina viarum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis4)
plangat Phoebeius ales auditasque memor penitus dimittere voces sturnus et Aonio versae certamine picae, quique refert iungens iterata vocabula perdix, et quae Bistonio queritur soror orba cubili:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Psittacus eiusdem8)
"puer o dicate Musis, longaevos cito transiture vates, non tu flumina nee greges ferarum nee plectro Getieas movebis ornos, sed septem iuga Martiumque Thybrim et doctos equites et eloquente cantu purpureum trabes senatum, nocturnas alii Phrygum ruinas et tardi reducis vias Ulixis et puppem temerariam Minervae, trita vatibus orbita, sequantur:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam14)
cum me magna cervice ligatum attolles umeris atque in mea pectora primum incumbes c puppe novus servataque reddes colloquia inque vicem medios narrabimus annos, tu rapidum Euphraten et regia Bactra sacrasque antiquae Babylonis opes et Zeugma, Latinae pacis iter, quam dulce nemus florentis Idymes, quo pretiosa Tyros rubeat, quo purpura suco Sidoniis iterata cadis, ubi germine primum candida felices sudent opobalsama virgae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri41)

SEARCH

MENU NAVIGATION