라틴어 문장 검색

e contrario vilia sunt, quae saepe contingunt pleniora vilissimis, crus solidum et lacertus et dentes et tororum sanitas firmitasque.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 19:5)
Antiqui medici nesciebant dare cibum saepius et vino fulcire venas cadentes, nesciebant sanguinem mittere et diutinam aegrotationem balneo sudoribusque laxare, nesciebant crurum vinculo brachiorumque latentem vim et in medio sedentem ad extrema revocare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 22:1)
Continuo pecoris generosi pullus in arvis Altius ingreditur et mollia crura reponit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 68:1)
Fregit aliquis crus aut extorsit articulum:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 18:1)
ille et crura, hic ne alas quidem vehit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 14:4)
Ecce Iuppiter, qui tot annos regnat, uni Volcano crus fregit, quem ῥῖψε ποδο`σ τεταγω`ν ἀπο` βηλοῦ θεσπεσίοιο, et iratus fuit uxori et suspendit illam:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 9:2)
ita frangatur ut humo se adleuare non possit, sed pedum crurumque resolutis uertebris reptet;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 2:9)
Pinge Philippum crure debili, oculo effosso, iugulo fracto, per dot damna a dis immortalibus tortum.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 6:7)
In capitis mei levitatem iocatus est et in oculorum valitudinem et in crurum gracilitatem et in staturam.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 86:2)
adice obsessam saetis cervicem et exilitatem crurum et enormitatem pedum.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 93:3)
M. Mario, cui vicatim populus statuas posuerat, cui ture ac vino supplicabat, L. Sulla praefringi crura, erui oculos, amputari linguam, manus iussit et, quasi totiens occideret quotiens vulnerabat, paulatim et per singulos artus laceravit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 110:2)
Quid properamus verberare statim, crura protinus frangere ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 188:4)
Cogita compeditos primo aegre ferre onera et impedimenta crurum ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 90:2)
crura distincto religavit auro.
(세네카, 파이드라 4:25)
et rupta fractis cruribus vestigia -
(세네카, Thyestes 1062:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION