라틴어 문장 검색

et nervorum distentionem rigoremque, si postea coepit, ex toto tollit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장57)
Aeque in ea quoque tussis spem tollit, item, si sanguis sursum deorsumque erupit et aqua medium corpus inplevit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장93)
aut si prima inedia febrem non sustulit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장18)
nam modo discussis febribus initium cibi plenioris vinique firmioris valetudinis facit, modo ipsam febrem tollit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장10)
Quidam enim breves utique sunt, qui cito vel tollunt hominem, vel ipsi cito finiuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장5)
Plurimique falluntur, dum se primo die protinus sublaturos languorem aut exercitatione aut balneo aut coacta deiectione aut vomitu aut sudationibus aut vino sperant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장23)
Asclepiades medicamenta sustulit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장9)
Intenditur enim saepe ex eo febris, et maior ortus calor simul et priora mala tollit et spem remissionis inque ea curationis ostendit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장7)
Ac proximum est, tot dierum ut abstinentia cum ceteris, quae praecipiuntur, febrem tollant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장15)
Facilius in servis quam in liberis tollitur, quia, cum desideret famem, sitim, mille alia taedia longamque patientiam, promptius iis succurritur, qui facile coguntur, quam quibus inutilis libertas est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장11)
si ne per has quidem tormentum tollitur, incidenda cutis est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장50)
Una est, qua corpus non alitur, et naturaliter semper aliquis decedentibus, nullius vero in eorum locum subeuntibus, summa macies oritur, et nisi occurritur, tollit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장3)
Ea saepe intra quartum diem tollunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장4)
longoque tempore id malum cum inveteravit, aut tollit hominem, aut, etiamsi finitur, excruciat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장10)
Id neque acutis neque longis morbis adnumerari debet, cum et facile tollatur neque umquam per se iugulet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 25장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION