라틴어 문장 검색

Atque de desperatione tollenda, quae inter causas potentissimas ad progressum scientiarum remorandum et inhibendum fuit, jam dictum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 277:1)
Manifestum enim est quod hujusmodi instantiae tollant ambages, atque accelerent et roborent exclusivam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 256:4)
Necesse est enim ut forma rei sit quippiam, quod per hujusmodi migrationem indatur, aut contra per hujusmodi migrationem tollatur et destruatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:7)
Verum quemadmodum ab operibus naturae raris et inconsuetis erigitur intellectus et elevatur ad inquirendas et inveniendas formas, quae etiam illorum sunt capaces, ita etiam in operibus artis egregiis et admirandis hoc usu-venit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 307:2)
Optimi itaque sunt usus ad elevandum et evehendum intellectum a differentiis ad genera;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 332:3)
et ad tollendum larvas et simulachra rerum, prout occurrunt et prodeunt personatae in substantiis concretis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 332:4)
Tum vero vesicam ipsam sustulimus, et rursus pondus excepimus spiritus vini qui remanebat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 392:18)
Quod si grandioris esset magnitudinis quam ut aer libenter cederet, tum aer majoris pressurae impatiens campanulam ex aliqua parte elevabat, et in bullis ascendebat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 423:6)
sed corpora tantum elevet, aut ea intumescere faciat, nec quicquam ultra.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 456:4)
ita ut si tollas primum movens nihil intersit ad ea quae sequuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:5)
Ecquis dubitat si e mentibus hominum tollerentur opiniones vanae, spes blandae, aestimationes rerum falsae, imaginationes ad libitum, et id genus alia, quin multorum animi reliquerentur deiecti et marcidi, atrae bilis et languoris pleni, ac sibimetipsis ingrati ac displicentes?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:13)
Id autem fieri non potest sine munere aliquo publico et potestate, veluti solo superiore et elevato.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:7)
Tutissima enim via seditiones evitandi (si tempora patiantur) est ut ipsam materiam e medio tollamus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 10:3)
Unde videtur, licet audacia polleret ad divinam rerum admirationem pernegandam, eam tamen ad naturam eorum tollendam illi non suffecisse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:21)
Ut ait Solomon, substantia divitis urbs roboris eius, et quasi murus elevatus in imaginatione sua.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 1:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION