라틴어 문장 검색

cuius secundo anno magna tribulatio mortalitatis uenit et duobus ferme annis permansit, populantibus duris ac diuersis egritudinibus, maxime tamen dysenteriae languore.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, [BAEDAE CONTINUATIO.]46)
ventumque ad interitum servitiorum utique et plebis esset, ni consules providissent dimissis passim ad frumentum coemendum non in Etruriam modo dextris ab Ostia litoribus laevoque per Volscos mari usque ad Cumas, sed quaesitum in Sicilia quoque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 370:1)
numquam eo bello una acie tantum hostium interfectum est, redditaque aequa Cannensi clades vel ducis vel exercitus interitu videbatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 721:1)
haruspices in bonum versurum id prodigium, prolationemque finium et interitum perduellium portendi responderunt, quod ex hostibus spolia fuissent ea rostra, quae tempestas disiecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 208:2)
refert amputat 335,6 G1R1V1, interitus ex pro interitu sex 429, 19, carnifici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말196)
nam qui non poenam confessioni, sed defensionem dedit, is causam interitus quaerendam, non interitum putavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 6장 1:15)
Placet his, inquit, quorum ratio mihi probatur, simulatque natum sit animal - hinc enim est ordiendum - , ipsum sibi conciliari et commendari ad se conservandum et ad suum statum eaque, quae conservantia sint eius status, diligenda, alienari autem ab interitu iisque rebus, quae interitum videantur adferre.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 21:1)
Populus Hipponiensis, cui me dominus servum dedit, cum ex magna ac pene ex omni parte ita infirmus sit, ut pressura etiam levioris tribulationis possit graviter aegrotare, nunc tam magna tribulatione caeditur, ut etiam si non sic esset infirmus, vix eam cum aliqua salute animi sustineret.
(아우구스티누스, 편지들, 32. (A. D. 411 Epist. CXXIV) Dominis In Domino Insignibus et Sanctitate Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus Albinae, Piniano et Melaniae Augustinus In Domino salutem 2:2)
est enim interitus quasi discessus et secretio ac diremptus earum partium, quae ante interitum iunctione aliqua tenebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 70:3)
Nec vero huius tyranni solum, quem armis oppressa pertulit civitas ac paret cum maxime mortuo, interitus declarat, quantum odium hominum valeat ad pestem, sed reliquorum similes exitus tyrannorum, quorum haud fere quisquam talem interitum effugit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 30:6)
Dux itaque cernens sic suos audacissimos milites gravi interitu et ruina corruisse, alios exstinctos et combustos, alios enervatos, et omne opus machinae celeri strage et edaci flamma consumptum, ac plurimos Christianae societatis animo deficere fugamque meditari, moestus et dolens, universos desperatos revocare coepit ad assultum urbis, ad interitum adversariorum, ad firmandam obsidionem, [0570D] dicens: Ah!
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION