라틴어 문장 검색

Congrediendum igitur et tamquam in acie quadam cum voluptariis rebus cumque ista vini licentia comminus decernendum, ut adversus eas non fuga nec absentia simus tuti, sed vigore animi et constanti praesentia moderatoque usu temperantiam continentiamque tueamur, et calefacto simul refotoque animo, si quid in eo vel frigidae tristitiae vel torpentis verecundiae fuerit, diluamus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 9:1)
Quis est mortalis tanta fortuna adfectus umquam Qua ego nunc sum, cuius haec ventri portatur pompa?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 2:1)
Ergo et Virgilius egregie saepe ex hoc loco traxit affectum.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 3:1)
Et illud a causa est ex affectu indignantis:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 11:1)
Sunt in arte rhetorica ad pathos movendum etiam hi loci qui dicuntur circa rem, et movendis affectibus peroportuni sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 1:1)
Et imago, quae est a simili pars tertia, idonea est movendis affectibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 9:2)
Hinc diversarum inter heroas suos personarum varia magnificatio, hic deorum interpositio, hic auctoritas fabulosorum, hinc affectuum naturalis expressio, hinc monumentorum persecutio, hinc parabolarum exaggeratio, hinc torrentis orationis sonitus, hinc rerum singularum cum splendore fastigium.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 41:1)
Ego vero ad sortem venio consulendi, et quod scitu dignum aestimo, ab eodem Disario quaero et mihi usque ad affectum nimium amico et cum in ceteris tum in his optime docto.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 13:2)
Tenuit nostros hac obside Lesbos Adfectus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:16)
Caruere deis mea vota secundis, Ut te complexus, positis felicibus armis, Adfectus abs te veteres vitamque rogarem, Magne, tuam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:103)
sed habet sub iure Pothini Adfectus ensesque suos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:47)
Sentit tristitiamque gaudiumque.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CIX3)
Perdiderant iam vota metum securaque flebat Tristitia, et lacrimis iamque peractus eras:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XLVII3)
haec secum] quia vehementior adfectus est sine conscio, ut et casum insontis mecum indignabar amici et crudelia secum fata Lyci.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 375)
his enim adfectibus tantum sermonis defectio congruit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1355)

SEARCH

MENU NAVIGATION