라틴어 문장 검색

pecunias et libertates servis et ante dono datas, sed ideo tunc largius quia tenui iam re familiari et instantibus creditoribus testamento diffideret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 55장6)
nam si ad utilitatem vitae omnia consilia factaque nostra derigenda sunt, quid est tutius quam eam exercere artem, qua semper armatus praesidium amicis, opem alienis, salutem periclitantibus, invidis vero et inimicis metum et terrorem ultro feras, ipse securus et velut quadam perpetua potentia ac potestate munitus?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 5장 4:1)
idque iucundius quam tutius fuit, quia inter impotentes et validos falso quiescas:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 36장 1:2)
plurimis ac valentissimis nationibus cincti non per obsequium sed proeliis et periclitando tuti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 40장 1:2)
at Britanni non virtute se victos, sed occasione et arte ducis rati, nihil ex adrogantia remittere, quo minus iuventutem armarent, coniuges ac liberos in loca tuta transferrent, coetibus et sacrificiis conspirationem civitatum sancirent.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 27장 3:1)
ita proelium atque arma, quae fortibus honesta, eadem etiam ignavis tutissima sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 30장 2:1)
et longinquitas ac secretum ipsum quo tutius, eo suspectius.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 4:2)
quod ad me attinet, iam pridem mihi decretum est neque exercitus neque ducis terga tuta esse.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 33장 6:1)
tradiderat interim Agricola successori suo provinciam quietam tutamque.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 40장 3:1)
merito dubitasse Verginium equestri familia, ignoto patre, imparem si recepisset imperium, tutum si recusasset:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장14)
nihil in discordiis civilibus festinatione tutius, ubi facto magis quam consulto opus esset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 62장5)
sed plurimum trepidationis in publico, ut quemque nuntium fama attulisset, animum vultumque conversis, ne diffidere dubiis ac parum gaudere prosperis viderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 85장6)
multi adflicta fide in pace anxii, turbatis rebus alacres et per incerta tutissimi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 88장9)
quantum insularum mari cingitur, et parando interim bello secundum tutumque ipsum mare.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 6장11)
Gallus legionem primam in auxilium Placentiae ducebat, diffisus paucitati cohortium, ne longius obsidium et vim Germanici exercitus parum tolerarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 23장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION