라틴어 문장 검색

ita proelium atque arma, quae fortibus honesta, eadem etiam ignavis tutissima sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 30장 2:1)
et longinquitas ac secretum ipsum quo tutius, eo suspectius.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 4:2)
quod ad me attinet, iam pridem mihi decretum est neque exercitus neque ducis terga tuta esse.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 33장 6:1)
tradiderat interim Agricola successori suo provinciam quietam tutamque.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 40장 3:1)
merito dubitasse Verginium equestri familia, ignoto patre, imparem si recepisset imperium, tutum si recusasset:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장14)
nihil in discordiis civilibus festinatione tutius, ubi facto magis quam consulto opus esset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 62장5)
multi adflicta fide in pace anxii, turbatis rebus alacres et per incerta tutissimi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 88장9)
quantum insularum mari cingitur, et parando interim bello secundum tutumque ipsum mare.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 6장11)
obiacere flumen Padum, tutas viris murisque urbis, e quibus nullam hosti cessuram Placentiae defensione exploratum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 32장13)
ita trepidi et utrimque anxii coeunt, nemo privatim expedito consilio, inter multos societate culpae tutior.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 52장5)
torpere ultra et polluendam perdendamque rem publicam relinquere sopor et ignavia videretur, etiam si tibi quam inhonesta, tam tuta servitus esset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장9)
classem e Ponto Byzantium adigi iusserat, ambiguus consilii num omissa Moesia Dyrrachium pedite atque equite, simul longis navibus versum in Italiam mare clauderet, tuta pone tergum Achaia Asiaque, quas inermis exponi Vitellio, ni praesidiis firmarentur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 83장3)
mox Caecina inter Hostiliam, vicum Veronensium, et paludes Tartari fluminis castra permuniit, tutus loco, cum terga flumine, latera obiectu paludis tegerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 9장3)
quippe ingrata quae tuta, ex temeritate spes;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 26장8)
gregarius miles futuri socors et ignobilitate tutior perstabat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION