라틴어 문장 검색

ibi seditio orta est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 187:1)
quae res cum lentius spe ipsorum traheretur, alia rursus nova inter regulos seditio orta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 190:3)
inde et in Thracia quasdam urbes, novae atque insuetae libertatis vitio seditionibus principum turbatas, partibus, quae domestico certamine vincerentur, adiungendo sese cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 253:1)
seditione inter ipsos dimicatum, cum ad se alii, alii ad Eumenem civitatem traherent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 400:1)
non Philopoemenem exspectare nec Achaeos, sed vos ipsi, Lacedaemonii, vestris manibus amoliri et diruere omnia vestigia tyrannidis debuistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 437:1)
eandem civitatem, postquam mos sibi cuique rapiendi tyrannidem exortus sit, eversam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 89:1)
ita enim obstinatos esse milites ut non ultra retineri posse in provincia viderentur, iniussuque abituri inde essent si non dimitterentur, aut in perniciosam, si quis impense retineret, seditionem exarsuri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 414:1)
ex iis M. Aemilio senatus negotium dedit ut Patavinorum in Venetia seditionem comprimeret, quos certamine factionum ad intestinum bellum exarsisse et ipsorum legati attulerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 319:2)
item in Aetolia seditionem gliscere in dies, neque discordiarum principes auctoritate sua coerceri potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 16:2)
per idem tempus, quo haec agebantur, legati ex Aetolia Romam venerunt de discordiis seditionibusque suis, et Thessali legati nuntiantes quae in Macedonia gererentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 39:1)
erant autem non Aetoli modo in seditionibus propter ingentem vim aeris alieni, sed Thessali etiam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 47:1)
iam Aetolos quem ignorare in seditionibus suis non ab Romanis, sed a Perseo praesidium petisse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 128:2)
ibi nondum quidem seditio erat, sed omnia suspecta criminumque inter ipsos plena;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 192:1)
ubi in medio praeda administrantibus esset, ibi numquam causas seditionum et certaminis defore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 195:2)
si vero ad externum bellum domestica seditio adiciatur, sisti non posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 212:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION