라틴어 문장 검색

pars vero naturalis, cum est ad exercitationem dicendi tanto ceteris uberior, quanto maiore spiritu de divinis rebus quam humans eloquendum est, tum illam etiam moralem, sine qua nulla esse, ut docuimus, oratio potest, totam complectitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 72:3)
His amicis sociisque confisus Catilina, simul quod aes alienum per omnis terras ingens erat et quod plerique Sullani milites largius suo usi rapinarum et victoriae veteris memores civile bellum exoptabant, opprimundae rei publicae consilium cepit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 16장6)
Cum adieris eius hortulos et inscriptum hortulis legeris Hospes, hic bene manebis, hic summum bonum voluptas est, paratus erit istius domicilii custos hospitalis, humanus, et te polenta excipiet et aquam quoque large ministrabit et dicet:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 10:1)
Potest hoc accidere, non quia montis altitudo descendit, sed quia ignis evanuit et minus vehemens ac largus effertur, ob eandem causam fumo quoque per diem segniore.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 2:2)
Terra ipsa fertilior erat inlaborata et in usus populorum non diripientium larga.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 40:1)
adeo larga est et sine perturbatione, non sine cursu tamen veniens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 1:6)
abunde te in argumentum pudicitiae profecturam putas, si stuprum tantum negaueris, quod plerumque etiam inpudicissima, spe uberioris praemi, de industria simulat?
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 5:6)
Itaque nec fluminibus gratias agimus, quamvis aut magna navigia patiantur et ad subvehendas copias largo ac perenni alveo currant aut piscosa et amoena pinguibus arvis interfluant ;
(세네카, 행복론, Liber VI 32:1)
Non proximum illis locum tenet is, qui se ex deorum natura gerit, beneficus ac largus et in melius potens ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 120:1)
Omnis agedum mortalis circumspice, larga ubique flendi et adsidua materia est.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 22:2)
Videant largum in foro sanguinem et supra Servilianum lacum (id enim proscriptionis Sullanae spoliarium est) senatorum capita et passim vagantis per urbem percussorum greges et multa milia civium Romanorum uno loco post fidem, immo per ipsam fidem trucidata ;
(세네카, De Providentia, book 1 28:5)
Iustitia, mansuetudine, humanitate, larga et benigna manu praeparent multa ad secundos casus praesidia, quorum spe securius pendeant.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 95:3)
Vrbis regens opulenta Thebanae loca et omne quicquid uberi cingit solo obliqua Phocis, quicquid Ismenos rigat, quicquid Cithaeron vertice excelso videt, [et bina findens Isthmos exilis freta] non vetera patriae iura possideo domus ignavus heres;
(세네카, Hercules Furens 5:1)
'accipe has' inquit 'focis non false messis genitor et largo sacer splendescat ignis ture, quod Phoebum colens dives Sabaeis colligit truncis Arabs.
(세네카, Hercules Oetaeus 12:11)
largas iamne comprendit dapes?
(세네카, 오이디푸스 4:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION