라틴어 문장 검색

gradum inferunt quasi recentibus auxiliis aucti, rariore iam Vitellianorum acie, ut quos nullo rectore suus quemque impetus vel pavor contraheret diduceretve.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 25장2)
eo properantius Alexandriam pergit, ut fractos Vitellii exercitus urbemque externae opis indigam fame urgeret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 48장7)
sed praecipuum ipse Vitellius ostentum erat, ignarus militiae, improvidus consilii, quis ordo agminis, quae cura explorandi, quantus urgendo trahendove bello modus, alios rogitans et ad omnis nuntios vultu quoque et incessu trepidus, dein temulentus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 56장3)
esse illi pecuniam et eloquentiam, quis multos anteiret, ni memoria flagitiorum urgeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 7장3)
contusis Vbiis gravior et successu rerum ferocior Civilis obsidium legionum urgebat, intentis custodiis ne quis occultus nuntius venientis auxilii penetraret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 28장6)
Sariolenum et recens crimen urgebat, quod apud Vitellium molitus eadem foret:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 41장4)
igitur a laude Cluvii Rufi orsus, qui perinde dives et eloquentia clarus nulli umquam sub Nerone periculum facessisset, crimine simul exemploque Eprium urgebat, ardentibus patrum animis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 43장2)
hac mente magnam contrahunt classem:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 3:3)
itaque magnifice Datamen donatum ad exercitum misit, qui tum contrahebatur duce Pharnabazo et Tithrauste ad bellum Aegyptium, parique eum atque illos imperio esse iussit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 5:1)
sed tam subito copias contrahere non potuit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 3:1)
a qua re depulsus cum ea manu, quam contraxerat, locum delegit talem, ut neque circumiretur ab hostibus neque praeteriret adversarius, quin ancipitibus locis premeretur, et, si dimicare vellet, non multum obesse multitudo hostium suae paucitati posset.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 3:2)
Postquam indutiarum praeteriit dies, barbarus non dubitans, quod ipsius erant plurima domicilia in Caria et ea regio iis temporibus multo putabatur locupletissima, eo potissimum hostes impetum facturos, omnes suas copias eo contraxerat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 1:1)
Itaque copias contraxit, bellum adversus Antigonum comparavit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 1:1)
intellegebant omnes tam celeriter copias ipsorum contrahi non posse, quam Antigonus affuturus videbatur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 9장 1:4)
quare circumirent, suas quisque contraheret copias.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 9장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION