라틴어 문장 검색

Omnis autem et animadversio et castigatio contumelia vacare debet neque ad eius, qui punitur aliquem aut verbis castigat, sed ad rei publicae utilitatem referri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 114:5)
Quibus autem artibus aut prudentia maior inest aut non mediocris utilitas quaeritur, ut medicina, ut architectura, ut doctrina rerum honestarum, eae sunt iis, quorum ordini conveniunt, honestae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 194:1)
Quibus rebus intellegitur studiis officiisque scientiae praeponenda esse officia iustitiae, quae pertinent ad hominum utilitatem,qua nihil homini esse debet antiquius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 199:1)
Atque illi, quorum studia vitaque omnis in rerum cognitione versata est, tamen ab augendis hominum utilitatibus et commodis non recesserunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 200:1)
Ita illi ipsi doctrinae studiis et sapientiae dediti ad hominum utilitatem suam prudentiam intellegentiamque potissimum conferunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 201:3)
In quo verbo lapsa consuetudo deflexit de via sensimque eo deducta est, ut honestatem ab utilitate secernens constitueret esse honestum aliquid, quod utile non esset, et utile, quod non honestum, qua nulla pernicies maior hominum vitae potuit afferri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 12:3)
Ex quibus multisque aliis perspicuum est, qui fructus quaeque utilitates ex rebus iis,quae sint inanimae,percipiantur,eas nosnullo modo sine hominum manu atque opera capere potuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 18:2)
Atque ut magnas utilitates adipiscimur conspiratione hominum atque consensu, sic nulla tam detestabilis pestis est, quae non homini ab homine nascatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 21:5)
Hoc igitur cognito dicendum est, quonam modo hominum studia ad utilitates nostras allicere atque excitare possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 26:2)
Quae si longior fuerit oratio, cum magnitudine utilitatis comparetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 26:3)
Quaecumque igitur homines homini tribuunt ad eum augendum atque honestandum, aut benivolentiae gratia faciunt, cum aliqua de causa quempiam diligunt, aut honoris, si cuius virtutem suspiciunt, quemque dignum fortuna quam amplissima putant, aut cui fidem habent et bene rebus suis consulere arbitrantur, aut cuius opes metuunt, aut contra, a quibus aliquid exspectant, ut cum reges popularesve homines largitiones aliquas proponunt, aut postremo pretio ac mercede ducuntur, quae sordidissima, est illa quidem ratio et inquinatissima et iis, qui ea tenentur, et illis, qui ad eam confugere conantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 27:1)
Ducuntur enim aut benivolentia aut beneficiorum magnitudine aut dignitatis praestantia aut spe sibi id utile futurum aut metu ne vi parere cogantur, aut spe largitionis promissisque capti aut postremo, ut saepe in nostra re publica videmus, mercede conducti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 28:4)
malus enim est custos diuturnitatis metus contraque benivolentia fidelis vel ad perpetuitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 30:7)
Quod cum perspicuum sit, benivolentiae vim esse magnam, metus imbecillam, sequitur, ut disseramus, quibus rebus facillime possimus eam, quam volumus, adipisci cum honore et fide caritatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 38:8)
Honore et gloria et benivolentia civium fortasse non aeque omnes egent, sed tamen, si cui haec suppetunt, adiuvant aliquantum cum ad cetera, tum ad amicitias comparandas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 40:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION