라틴어 문장 검색

Quo teneatur, eget nil ausa secare securis.
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et securi 57:1)
Ne ualeam morsu peccare diurno, Vincla diurna fero, nocte iubente uagor.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et lupo 58:16)
eget omnis amicus amico.
(ANONYMUS NEVELETI, De uentre et membris 59:12)
pauper enim fis appetendi egestate, diues non egendi satietate, quippe qui inopia desiderio, opulentia fastidio cernuntur.
(아풀레이우스, 변명 19:10)
utrum igitur horum ad suspectandam magian ualet?
(아풀레이우스, 변명 27:2)
ac multo plus ad caducos consternendos figulus ualet quam magus.
(아풀레이우스, 변명 43:18)
ipse egens, nudus et ignominia sua tutus reliquit Rufino huic, non mentior, sestertium XXX deuorandum;
(아풀레이우스, 변명 73:18)
quippe ipse egens, nudus CCCC milibus nummum a creditore acceptis filiam dotauit, Pudentilla locuples femina trecentis milibus dotis fuit contenta et maritum habet, et multis saepe et ingentibus dotibus spretis, inani nomine tantulae dotis contentum, ceterum praeter uxorem suam nihil computantem, omnem supellectilem cunctasque diuitias in concordia coniugii et mutuo amore ponentem.
(아풀레이우스, 변명 90:5)
ac si ad oculos et optutum istum terrenum redigas et hebetem, profecto uerissime poeta egregius dixit uelut nebulam nobis ob oculos offusam nec cernere nos nisi intra lapidis iactum ualere.
(아풀레이우스, 플로리다 2:13)
quod utinam pari exemplo philosophiae edictum ualeret, ne qui imaginem eius temere adsimularet, uti pauci boni artifices, idem probe eruditi omnifariam sapientiae studium contemplarent, neu rudes, sordidi, imperiti pallio tenus filosophos imitarentur et disciplinam regalem tam ad bene dicendum quam ad bene uiuendum repertam male dicendo et similiter uiuendo contaminarent.
(아풀레이우스, 플로리다 7:5)
nullo nisi tuo anno ad coercenda peccata plus pudor quam timor ualuit.
(아풀레이우스, 플로리다 9:46)
enimuero iam dixisse rebus humanis ualere et plaudere, suis uero familiaribus dolere et plangere;
(아풀레이우스, 플로리다 16:26)
res non eget ista teste.
(ARCHIPOETA, II81)
et onus impositum ferre non valentis,
(ARCHIPOETA, IV7)
nihil valent penitus, quae ieiunus scribo;
(ARCHIPOETA, IV55)

SEARCH

MENU NAVIGATION