라틴어 문장 검색

), sed in omnibus orationibus, sententiis dicendis, causis agendis omnibus scriptis Graecis, Latinis, omni denique varietate litterarum mearum te non modo iis quos vidissemus sed iis de quibus audissemus omnibus anteferrem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 16:3)
nam cum te semper amavi dilexique, tum mei amantissimum cognovi in omni varietate rerum mearum, tum patris tui pluribus beneficiis vel defensus tristibus temporibus vel ornatus secundis et sum totus vester et esse debeo, cum praesertim matris tuae, gravissimae atque optimae feminae, maiora erga salutem dignitatemque meam studia quam erant a muliere postulanda perspexerim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 7 1:2)
ac mihi quidem videtur non sane magna varietas esse negotiorum in administranda Asia sed ea tota iuris dictione maxime sustineri ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 7장 1:4)
semper eos putavi, si vulgares essent, vilis, si temporis causa constituerentur, levis ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 10장 3:2)
Callisthenes quidem vulgare et notum negotium, quem ad modum aliquot Graeci locuti sunt, Siculus ille capitalis, creber, acutus, brevis, paene pusillus Thucydides ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 11 5:2)
quibus ut uti possit orator, non ille vulgaris sed hic excellens, a propriis personis et temporibus semper, si potest, avocet controversiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 14장 3:5)
mira est enim quaedam natura vocis, cuius quidem e tribus omnino sonis, inflexo acuto gravi, tanta sit et tam suavis varietas perfecta in cantibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 17장 4:1)
Sed hoc differunt quod, cum sit his propositum non perturbare animos, sed placare potius nec tam persuadere quam delectare, et apertius id faciunt quam nos et crebrius, concinnas magis sententias exquirunt quam probabilis, a re saepe discedunt, intexunt fabulas, verba altius transferunt eaque ita disponunt ut pictores varietatem colorum, paria paribus referunt, adversa contrariis, saepissimeque similiter extrema definiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 5:2)
magni igitur iudici, summae etiam facultatis esse debebit moderator ille et quasi temperator huius tripertitae varietatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 21장 2:1)
Nemo enim orator tam multa ne in Graeco quidem otio scripsit quam multa sunt nostra, eaque hanc ipsam habent quam probo varietatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 30장 4:3)
qua in varietate duriorum accusatio suppeditabit exempla, mitiorum defensiones meae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 38장 1:2)
Cum enim videret oratores cum severitate audiri, poetas autem cum voluptate, tum dicitur numeros secutus, quibus etiam in oratione uteretur, cum iucunditatis causa turn ut varietas occurreret satietati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 52장 1:5)
quod si et angusta quaedam atque concisa et alia est dilatata et fusa oratio, necesse est id non litterarum accidere natura, sed intervallorum longorum et brevium varietate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 56장 1:1)
ego autem sentio omnis in oratione esse quasi permixtos et confusos pedes, nec enim effugere possemus animad- versionem, si semper isdem uteremur, quia nec numerosa esse, ut poema, neque extra numerum, ut sermo vulgi, esse debet oratio - alterum nimis est vinctum, ut de industria factum appareat, alterum nimis dissolutum, ut pervagatum ac vulgare videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 5:1)
Sed apud eos varietas non erat, quod omnia fere concludebantur uno modo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 69장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION