라틴어 문장 검색

Ille ubi nascentem maculis variaverit ortum conditus in nubem medioque refugerit orbe, suspecti tibi sint imbres;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 15:8)
qui variare cupit rem prodigialiter unam, delphinum silvis adpingit, fluctibus aprum:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 1:18)
video esse magni consili atque artis in tot hominum cuiusque modi vitiis tantisque versantem vitare offensionem, vitare fabulam, vitare insidias, esse unum hominem accommodatum ad tantam morum ac sermonum ac voluntatum varietatem.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 14장 1:5)
cum praesertim reficiat animos ac reparet varietas ipsa, contraque sit aliquanto difficilius in labore uno perseverare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 405:4)
nam est in hoc incredibilis quaedam varietas nec pauciores animorum paene quam corporum formae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 129:2)
cum ille eruditus, ut in oratione multa summittere, variare, disponere, ita etiam in pronuntiando suum cuique eorum, quae dicet, colori accommodare actum sciat, et, si quid sit perpetua observatione dignum, modestus et esse et videri malit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 182:2)
expedit autem saepe mutare ex illo constituto traditoque ordine aliqua et interim decet, ut in statuis atque picturis videmus variari habitus, vultus, status.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 193:3)
sunt enim haec non ad varietatem iuris sed ad solam rationem referenda, ideoque semper in parte aut coniecturae aut qualitatis ponenda sunt, ut qua mente?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 173:4)
sed quia magis haec variantur in litibus et fere tradita sunt ab iis, qui de iudicialibus causis aliqua composuerunt, in illam partem differantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 187:3)
nobis maior in re videtur varietas, nam et consultantium et consiliorum plurima sunt genera.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 232:1)
nec aliae species erunt, etiamsi unus a duobus dumtaxat eandem rem atque ex eadem causa petet aut duo ab uno aut plures a pluribus, quod accidere in hereditariis litibus interim scimus, quia quamvis in multis personis causa tamen una est, nisi si condicio personarum quaestiones variaverit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 300:1)
quae sint porro in causis favorabilia, enumerare non est necesse, quia et manifesta erunt cognita cuiusque controversiae condicione et omnia colligi in tanta litium varietate non possunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 35:2)
In quo genere plurimis figuris erit varianda expositio ad effugiendum taedium nota audientis, sicut , et fortasse supervacuum fuerit hic commorari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 111:2)
figurae non illae poeticae et contra rationem loquendi auctoritate veterum receptae (nam debet esse quam purissimus sermo), sed quae varietate taedium effugiant et mutationibus animum levent, ne in eundem casum similem compositionem, pares elocutionum tractus incidamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 207:1)
item fieri non inutiliter potest ut, si merita in adversarium aliqua exposueris, in ingratum inveharis, , si varietatem criminum narratione demonstraveris, quantum ob ea periculum intentetur, ostendas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 229:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION