라틴어 문장 검색

postquam nec ut dederent se compellere neque capere obsidendo poterat, ne duabus oppugnationibus nequiquam fatigatus miles esset, quam prius intactam urbem reliquerat diripuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 4:1)
profectus inde, magis quia manere non poterat, quam quod tolerabilis aut via aut tempestas esset, cum ingenti vexatione praecipue iumentorum altero die ad templum Iovis, Nicaeum quem vocant, posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 238:1)
Rex cum non minore vexatione iumentorum hominumque quam venerat in Macedoniam rediit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 253:1)
plerumque provolventes se simul cum armis aliisque oneribus cum omni genere vexationis processerunt, adeo ut ne dux quidem et auctor itineris infitiaretur parva manu deleri omnem exercitum potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 59:3)
ita numquam fatigatos recens hostis adgredi poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 418:2)
non sum scitior, quae hos rogem aut quae fatigem, qui semper malo muliebri sunt lubentes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 26)
sane quidam 'fatigat' pro fatigavit accipiunt, praesens pro praeterito, sicut et 'praevertitur' pro praeversa est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 31610)
noctemque diemque fatigant ut silvasque fatigant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 941)
exercet] fatigat et subiecit, quibus rebus exercitae fatigentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4316)
fatigabat libenter, quodque plus dulce, libentius fatigabatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 8:3)
pro 'ipsi fatigantur'. an deest 'se', ut sit fatigant se:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 942)
' sane non nulli ita distingunt 'sociosque fatigat praecipites', ut adlocutio hinc videatur incipere 'vigilate viri et considite transtris'. et est usitata figura 'fatigat et praecipites facit'. fatigat cum clamore increpat, ut undique collecti coeunt Martemque fatigant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5732)
nihilne interest, utrum militem, quem neque viae labor eo die neque operis fatigaverit, requietum, integrum in tentorio suo arma capere iubeas atque in aciem plenum virium, vigentem et corpore et animo educas, an longo itinere fatigatum et onere fessum, madentem sudore, arentibus siti faucibus, ore atque oculis repletis pulvere, torrente meridiano sole, hosti obicias recenti, requieto, qui nulla re ante consumptas vires ad proelium adferat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 492:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION