라틴어 문장 검색

multa renascentur quae iam cecidere cadentque quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus, quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 2:12)
obscurata diu populo bonus eruet atque proferet in lucem speciosa vocabula rerum, quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis nunc situs informis premit et deserta vetustas;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 266)
an commotae crimine mentis absolves hominem et sceleris damnabis eundem ex more inponens cognata vocabula rebus?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 5:43)
illud non curasse, cum scribere nomina puer (quemadmodum moris est) coeperit, ne hanc operam in vocabulis vulgaribus et forte occurrentibus perdat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 63:3)
alii tamen ex idoneis dumtaxat auctoribus octo partes secuti sunt ut Aristarchus et aetate nostra Palaemon, qui vocabulum sive appellationem nomini subiecerunt tanquam speciem eius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 138:2)
at ii, qui aliud nomen aliud vocabulum faciunt, novem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 138:3)
vocabulum an appellatio dicenda sit προσηγορία et subiicienda nomini necne, quia parvi refert, liberum opinaturis relinquo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 139:1)
quaedam etiam mutantur ut fero in praeterito, quaedam tertiae demum personae figura dicuntur ut licet, piget, quaedam simile quiddam patiuntur vocabulis quae in adverbium transeunt?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 147:4)
similiter in vocabulis et nominibus fit soloecismus genere, numero, proprie autem casibus, quidquid horum alteri succedet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 193:1)
in participio per genus et casum, ut in vocabulo, per tempora, ut in verbo, per numerum, ut in utroque, peccatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 195:1)
ceterum etiam ex praepositione et duobus vocabulis dure videtur struxisse Pacuvius nerei repandirostrum, pecus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 215:3)
quanquam Varro in eo libro, quo initia Romanae urbis enarrat, lupum feminam dicit Ennium Pictoremque Fabium secutus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 233:4)
et pictor, cum vi artis suae efficit, ut quaedam eminere in opere, quaedam recessisse credamus, ipse ea plana esse non nescit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 289:2)
neque enim scientia desiderat instrumentum, quae potest esse consummata, etiamsi nihil faciat, sed ille artifex, ut caelator caelum et pictor penicilla.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 357:4)
An vero statuarum artifices pictoresque clarissimi, cum corpora quam speciosissima fingendo pingendove efficere cuperent, numquam in hunc inciderunt errorem, ut Bagoam aut Megabyzum aliquem in operis sumerent sibi, sed Doryphoron illum aptum vel militiae vel palaestrae, aliorum quoque iuvenum bellicosorum et athletarum corpora decora vere existimaverunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 285:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION