라틴어 문장 검색

De nostris aetatibus loquor, quas incredibili celeritate aevum volvit ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 123:5)
omnia ibi plana et ex facili mobiles et expediti et in vicem pervii sunt intermixtique sideribus.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 152:5)
mobilis enim illis agitatusque sanguis est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 100:5)
Amicissimis hostes vitandique carissimis, legum nisi qua nocent immemores, ad minima mobiles, non sermone, non officio adiri faciles, per vim omnia gerunt, gladiis et pugnare parati et incumbere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 203:4)
cum mobiles animos species iniuriae perculit, aguntur statim et qua dolor traxit ruinae modo legionibus incidunt incompositi, interriti, incauti, pericula adpetentes sua ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 13:2)
semper in- stabiles mobilesque sunt, quod necesse est accidere pendentibus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 26:3)
Itaque id evenit quod in comitiis, in quibus eos factos esse praetores idem qui fecere mirantur, cum se mobilis favor circumegit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 6:2)
hinc clara gemini signa Tyndaridae micant quibusque natis mobilis tellus stetit.
(세네카, Hercules Furens 1:7)
Illum populi favor attonitum fluctuque magis mobile vulgus aura tumidum tollit inani;
(세네카, Hercules Furens 2:16)
illic dura carent aequora fluctibus, et qua plena rates carbasa tenderent, intonsis teritur semita Sarmatis, stat pontus, vicibus mobilis annuis, navem nunc facilis nunc equitem pati.
(세네카, Hercules Furens 8:13)
at hic tumultu rapitur ingenti ferox et saxa fluctu volvit Acheron invius renavigari.
(세네카, Hercules Furens 11:3)
Lugeat aether magnusque parens aetheris alti tellusque ferax et vaga ponti mobilis unda, tuque ante omnis qui per terras tractusque maris fundis radios noctemque fugas ore decoro, fervide Titan:
(세네카, Hercules Furens 16:1)
nos Acheloi tecum solitae pulsare vadum, quom iam tumidas vere peracto poneret undas gracilisque gradu serperet aequo nec praecipitem volveret amnem flavus rupto fonte Lycormas;
(세네카, Hercules Oetaeus 10:2)
at qua nivosi patitur Aquilonis minas, Euripus undas flectit instabilis vagas septemque cursus volvit et totidem refert, dum lassa Titan mergat Oceano iuga.
(세네카, Hercules Oetaeus 12:8)
lubricus per saxa retro Sisyphum volvat lapis, nunc meis vocata sacris, noctium sidus, veni pessimos induta vultus, fronte non una minax.
(세네카, 메데아 12:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION