라틴어 문장 검색

Si bene valetis et filii vestri, et res vestrae ex sententia sunt vobis, precans refero quidem Deo maximam gratiam, in caelum spem habens;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장20)
"Credite nunc omnes hos tendere ad vos manus, inplorare patrios deos, opem vestram, misericordiam, fidem exposcere, ut compedibus, ut Servitute, ut precario victu ipsos liberetis."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:44)
di, coeptis (nam vos mutastis et illas) adspirate meis primaque ab origine mundi ad mea perpetuum deducite tempora carmen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 4:2)
vos remanete, quibus facili deus annuit aure, sitis et in tuto semper amore pares.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 115)
cuius confestim sequax humilis turba consilii maioribus quoque suis fuit incitamento, quos cum non piguisset fugere, redire non puduit, qua devotione placatus inspector pectorum deus fecit esse obsecrationem vestram vobis saluti, ceteris imitationi, utrisque praesidio, denique illic deinceps non fuere vel damna calamitati vel ostenta formidini.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 6:1)
siquas fortasse fraternitati uestrae sacerdotum uel aliorum culpas intulerit, una cum eo residentes subtili cuncta inuestigatione perquirite, et ita uos in ea, quae Deum offendunt, et ad iracundiam prouocant, districtos ac sollicitos exhibete, ut ad aliorum emendationem et uindicta culpabilem feriat, et innocentem falsa opinio non affligat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVIII.9)
Reuerentissimus frater noster Augustinus episcopus in monasterii regula edoctus, sacrae scripturae scientia repletus, bonis auctore Deo operibus praeditus, quaeque uos ammonet, libenter audite, deuote peragite, studiose in memoria reseruate;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXII. 1:10)
sed potius commissi uobis populi deuotionem plenius propagare Deus te incolumem custodiat, dilectissime frater.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVIII. 1:4)
Deos volo consilia vostra <vobis> recte vortere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 5, scene 250)
Emisi enim vos cum luctu et fletu; reddet autem mihi vos Deus cum gaudio et laetitia in aeternum.
(불가타 성경, 바룩서, 2장23)
"vos plane, qui ligneos deos consecratis, cruces ligneas ut deorum vestrorum partes forsitan adoratis."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 29장 1:13)
Et quamvis utrumque sit necessarium, tamen plus a vobis amari appetat quam timeri, semper cogitans deo se pro vobis reddituram esse rationem.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 15:9)
Iuppiter Mars pater Quirine Bellona Lares Divi Novensiles Di Indigetes Divi quorum est potestas nostrorum hostiumque Dique Manes, vos precor veneror veniam peto oroque uti populo Romano Quiritium vim victoriam prosperetis, hostesque populi Romani Quiritium terrore formidine morteque adficiatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 126:1)
Cum enim auditis eum confiteri gratiam dei et adiutorium dei, putatis hoc eum dicere quod et vos, qui catholica regula sapitis, quoniam quid in libro suo scripserit, ignoratis.
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 5:3)
sed vos o servate precor, praedicta deorum si non falsa mihi, vos finem imponite poenis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 481:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION