라틴어 문장 검색

truces et caerulei oculi, rutilae comae, magna corpora et tantum ad impetum valida.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 4장 2:2)
duriora genti corpora, stricti artus, minax vultus et maior animi vigor.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 30장 2:1)
nam ne in pace quidem vultu mitiore mansuescunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 31장 4:4)
ceterum Harii super vires, quibus enumeratos paulo ante populos antecedunt, truces insitae feritati arte ac tempore lenocinantur:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 43장 5:2)
Hellusios et Oxionas ora hominum vultusque, corpora atque artus ferarum gerere:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 46장 6:2)
Silurum colorati vultus, torti plerumque crines et posita contra Hispania Hiberos veteres traiecisse easque sedes occupasse fidem faciunt;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 11장 2:3)
speciem tamen doloris animi vultu prae se tulit, securus iam odii et qui facilius dissimularet gaudium quam metum.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 43장 3:2)
nihil impetus in vultu:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 44장 2:2)
praecipua sub Domitiano miseriarum pars erat videre et aspici, cum suspiria nostra subscriberentur, cum denotandis tot hominum palloribus sufficeret saevus ille vultus et rubor, quo se contra pudorem muniebat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 2:2)
sed mihi filiaeque eius praeter acerbitatem parentis erepti auget maestitiam, quod adsidere valetudini, fovere deficientem, satiari vultu complexuque non contigit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 4:1)
Piso M. Crasso et Scribonia genitus, nobilis utrimque, vultu habituque moris antiqui et aestimatione recta severus, deterius interpretantibus tristior habebatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 14장4)
nihil in vultu habituque mutatum, quasi imperare posset magis quam vellet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 17장3)
nocuisse id sibi apud senem principem, magis nociturum apud iuvenem ingenio trucem et longo exilio efferatum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 21장5)
neque populi aut plebis ulla vox, sed attoniti vultus et conversae ad omnia aures;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 40장2)
igitur milites Romani, quasi Vologaesum aut Pacorum avito Arsacidarum solio depulsuri ac non imperatorem suum inermem et senem trucidare pergerent, disiecta plebe, proculcato senatu, truces armis, rapidi equis forum inrumpunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 40장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION