라틴어 문장 검색

et cum ferae bestiae cibum ad fraudem suam positum plerumque aspernentur et refugiant, nos caeci specie parvi beneficii inescamur et servulorum minimi pretii recipiendorum spe nostram ipsorum libertatem subrui et temptari patimur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 269:1)
turrem autem minimam ait oportere fieri ne minus altam cubitorum LX, latitudinem XVII, contracturam autem summam imae partis quintam, arrectaria turris in imo dodrantalia, in summo semipedalia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장11)
Quem sibi distribuunt riui minus amnis inundat, Vel diuisa minus candescit flamma camini;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:26)
quod mammulae simile, inter imas oras super naturale positum, non minus saepe auxilio eget, aliquanto minus difficultatis exigit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 4:2)
illa quoque minora (sed nihil in studiis parvum est) non sunt transeunda:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 193:1)
hoc mare quod tantum ex uasto patet urguetur in minimum, insidiosis excipitur angustiis uixque minimo aditus nauigio est et huius quoque remigium arcet inquietatione quod circumfluit mare, fallentia cursus uada altioribus internata, aspera scopulis, et cetera quae nauigantium uota decipiunt.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 1:13)
Vere non modicus dolor illic erat, non parvus timor delicatas matronas invaserat, non parvi feminei ululatus auditi sunt in castris, ubi dulces earum mariti alii occisi, alii fugitivi, ultima necessitate compulsi, miseras ac desolatas inter manus percussorum reliquerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 38:10)
'Nec parvum cui multum, nec multum cui parvum, nec nihil cui aliquid, nec aliquid cui nihil.'
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 102 107:3)
Atque alter ipsorum dicebat fieri secretarium in declinatione monarchae rem esse haud parvi periculi, seque illud genus honoris minus ambire.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 13:4)
Cumque regiones Boreales magis participant fluctum Borealem, & Australes magis Australem, inde oriuntur aestus alternis vicibus majores & minores, in locis singulis extra aequatorem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 18:25)
parvum de nihilo primum fuit, addita parvo incrementa modis auxerunt omnia plenis.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3242)
Minus enim ad nos ex aetate omni venit quam quod minimum esse quis dixerit, quoniam quidem minimum aliqua pars est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 31:3)
Parua autem exenia transmisi, quae uobis parua non erunt, cum a uobis ex beati Petri apostoli fuerint benedictione suscepta.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXII. 2:8)
Cuius doctrinae simul et Theodori inter alia testimonium perhibet, quod Albinus discipulus eius, qui monasterio ipsius in regimine successit, in tantum studiis scripturarum institutus est, ut Grecam quidem linguam non parua ex parte, Latinam uero non minus quam Anglorum, quae sibi naturalis est, nouerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XX.5)
non ergo magis pecuniarum repetundarum qiuari , neque maiestatis magis quam Plautiae legis, neque Plautiae legis magis quam ambitus, neque magis quam legum iudicia perierunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 210:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION