라틴어 문장 검색

ibi cum submoventes passim lictores centurionesque vexarent turbam, eo indignatio erupit ut tribunus militum ab exercitu suo lapidibus cooperiretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 554:1)
quod tam atrox facinus postquam est Romam nuntiatum, tribunis militum de morte collegae per senatum quaestiones decernentibus tribuni plebis intercedebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 555:1)
ductus exercitus ad Carventanam arcem, quamquam invisus infestusque consuli erat, impigre primo statim adventu deiectis qui in praesidio erant arcem recipit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 585:1)
venditum sub hasta consul in aerarium redigere quaestores iussit, tum praedicans participem praedae fore exercitum, cum militiam non abnuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 586:2)
illa pro certo habenda, in quibus non dissentiunt, ab arce Carventana, cum diu nequiquam oppugnata esset, recessum, Verruginem in Volscis eodem exercitu receptam, populationesque et praedas et in Aequis et in Volsco agro ingentes factas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 608:2)
Romae sicut plebis victoria fuit in eo ut quae mallent comitia haberent, ita eventu comitiorum patres vicere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 610:1)
iam non exercitus modo armatos sed colonias etiam in suos finis mitti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 615:1)
quae ubi tumultu maiore etiam quam res erat nuntiantur Romam, senatus extemplo, quod in rebus trepidis ultimum consilium erat, dictatorem dici iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 617:1)
victor exercitus depopulatus Volscum agrum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 630:3)
ubi tantum in tempore fuit momenti ut cum precantibus opem militibus, qui ibi a Volscis obsidebantur, succurri si maturatum esset potuisset, ad id venerit exercitus subsidio missus ut ab recenti caede palati ad praedandum hostes opprimerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 639:2)
interim tribunos militum in Volscum agrum ducere exercitum placuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 652:1)
Cornelius unus Romae relictus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 652:3)
a cetera praeda Fabius militem abstinuit, collegae venirent, ab illis quoque exercitibus captum Anxur dictitans esse, qui ceteros Volscos a praesidio eius loci avertissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 659:2)
qui ubi venerunt, oppidum vetere fortuna opulentum tres exercitus diripuere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 661:1)
et lege perlata de indicendo Veientibus bello exercitum magna ex parte voluntarium novi tribuni militum consulari potestate Veios duxere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 672:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION