라틴어 문장 검색

classis Amisiae relicta laevo amne, erratumque in eo quod non subvexit transposuit militem dextras in terras iturum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 8장2)
classem quippe et avia Oceani quaesita ne quis venientibus occurreret, ne pulsos premeret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 15장4)
pluris Caesar classi inpositas per flumen Amisiam Oceano invexit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 23장2)
Sed fama classis amissae ut Germanos ad spem belli, ita Caesarem ad coercendum erexit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 25장1)
quippe invictos et nullis casibus superabilis Romanos praedicabant, qui perdita classe, amissis armis, post constrata equorum virorumque corporibus litora eadem virtute, pari ferocia et velut aucti numero inrupissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 25장7)
facta et de mathematicis magisque Italia pellendis senatus consulta;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 32장6)
Gallus, quia speciem libertatis Piso praeceperat, nihil satis inlustre aut ex dignitate populi Romani nisi coram et sub oculis Caesaris, eoque conventum Italiae et adfluentis provincias praesentiae eius servanda dicebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 35장4)
Vulgabatur interim per Italiam servatum munere deum Agrippam, credebatur Romae;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 40장1)
adultero Manlio Italia atque Africa interdictum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 50장10)
igitur paucos dies insumpsit reficiendae classi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 53장3)
nam Augustus inter alia dominationis arcana, vetitis nisi permissu ingredi senatoribus aut equitibus Romanis inlustribus, seposuit Aegyptum ne fame urgeret Italiam quisquis eam provinciam claustraque terrae ac maris quamvis levi praesidio adversum ingentis exercitus insedisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 59장5)
responsum a Caesare tutam ei honoratamque sedem in Italia fore, si maneret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 63장4)
extat oratio qua magnitudinem viri, violentiam subiectarum ei gentium et quam propinquus Italiae hostis, suaque in destruendo eo consilia extulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 63장7)
sed non excessit Italia per duodeviginti annos consenuitque multum imminuta claritate ob nimiam vivendi cupidinem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 63장9)
At Agrippina, quamquam defessa luctu et corpore aegro, omnium tamen quae ultionem morarentur intolerans ascendit classem cum cineribus Germanici et liberis, miserantibus cunctis quod femina nobilitate princeps, pulcherrimo modo matrimonio inter venerantis gratantisque aspici solita, tunc feralis reliquias sinu ferret, incerta ultionis, anxia sui et infelici fecunditate fortunae totiens obnoxia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 75장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION