라틴어 문장 검색

ita enim multa tum contra scriptum pro aequo et bono dixit, ut hominem acutissimum Q. Scaevolam et in iure, in quo illa causa vertebatur, paratissimum obrueret argumentorum exemplorumque copia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 39장 2:1)
Etiamne Q. Scaevolae Servium nostrum anteponis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 41장 2:4)
cumque discendi causa duobus peritissimis operam dedisset, L. Lucilio Balbo C. Aquilio Gallo, Galli hominis acuti et exercitati promptam et paratam in agendo et in respondendo celeritatem subtilitate diligentiaque superavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 1:1)
His enim consulibus eam legem suasit quibus nati sumus, cum ipse esset Q. Caepione consule natus et C. Laelio, triennio ipso minor quam Antonius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 4:7)
fuit etiam Q. Rubrius Varro, qui a senatu hostis cum C. Mario iudicatus est, acer et vehemens accusator, in eo genere sane probabilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장 2:1)
qui tamen summa nobilitate hominem, cognatione sodalitate conlegio, summa etiam eloquentia, L. Philippum in consulatus petitione superavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장5)
atque etiam apud socios et Latinos oratores habiti sunt Q. Vettius Vettianus e Marsis, quem ipse cognovi, prudens vir et in dicendo brevis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 1:1)
Q. D. Valerii Sorani, vicini et familiares mei, non tam in dicendo admirabiles quam docti et Graecis litteris et Latinis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 1:2)
ego memini T. Tincam Placentinum hominem facetissimum cum familiari nostro Q. Granio praecone dicacitate certare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 4:1)
Dicebat etiam L. Scipio non imperite Gnaeusque Pompeius Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 3:2)
festivitate igitur et facetiis, inquam, C. Iulius L.F. et superioribus et aequalibus suis omnibus praestitit oratorque fuit minime ille quidem vehemens, sed nemo umquam urbanitate, nemo lepore, nemo suavitate conditior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 1:1)
Erat in privatis causis Q. Lucretius Vispillo et acutus et iuris peritus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 2:4)
sed omnium oratorum sive rabularum, qui et plane indocti et inurbani aut rustici etiam fuerunt, quos quidem ego cognoverim, solutissimum in dicendo et acutissimum iudico nostri ordinis Q. Sertorium, equestris C. Gargonium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 4:1)
Fuit etiam facilis et expeditus ad dicendum et vitae splendore multo et ingenio sane probabili T. Iunius L. F. tribunicius, quo accusante P. Sextius praetor designatus damnatus est ambitus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 4:2)
Isdem fere temporibus aetate inferiores paulo quam Iulius, sed aequales propemodum fuerunt C. Cotta P. Sulpicius Q. Varius Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION