라틴어 문장 검색

nam ulterior Graecia ea tempestate intestine fessa bello iam Macedonum opes horrebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 277:3)
qui si ex habitu novae fortunae novique, ut ita dicam, ingenii quod sibi victor induerat spectetur, Dareo magis similis quam Alexandro in Italiam venisset et exercitum Macedoniae oblitum degenerantemque iam in Persarum mores adduxisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 256:1)
perdomita Italia navigarent in Graeciam bellumque cum quibus regi placeret gererent ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 451:1)
quae civitates continentis quaeque insulae ad Macedoniam vergunt, eae Philippi regnique eius essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 451:2)
si congruentia litteris legatorumque indiciis Philippi consilia essent, ut M. Valerium praetorem litteris certiorem faceret, isque L. Apustio legato exercitui praeposito Tarentum ad classem profectus primo quoque tempore in Macedoniam transmitteret daretque operam ut Philippum in regno contineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 525:1)
inter Philippum Macedoniae regem et Hannibalem societas iuncta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 15)
urbem esse videbat cum opulentam nobilemque, tum maritimam et in Macedoniam opportune versam, regemque Philippum hunc portum, si transiret in Italiam, quoniam Brundisium Romani haberent, petiturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 163:2)
itaque Philippus, neque terrestri neque navali certamini satis fore parem se fidens, subductis navibus atque incensis terra Macedoniam petiit magna ex parte inermi exercitu spoliatoque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 522:1)
Philippo Macedonum regi bellum indictum est, qui ad Apolloniam nocturno proelio oppressus fugatusque in Macedoniam cum prope inermi exercitu profugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIV Periocha5)
T. Otacilio classis, Graecia M. Valerio, Sardinia Q. Mucio Scaevolae, . et Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 31:2)
T. Otacilio et M. Valerio Siciliae Graeciaeque orae cum legionibus classibusque quibus praeerant decretae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 13:1)
quinquaginta Graecia cum legione una, centum Sicilia cum duabus legionibus habebat naves.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 13:2)
cum simulacro captarum Syracusarum catapultae ballistaeque et alia omnia instrumenta belli lata et pacis diuturnae regiaeque opulentiae ornamenta, argenti aerisque fabrefacti vis, alia supellex pretiosaque vestis et multa nobilia signa, quibus inter primas Graeciae urbes Syracusae ornatae fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 297:1)
consules cum ambo Apuliam provinciam haberent, minusque iam terroris a Poenis et Hannibale esset, sortiri iussi Apuliam Macedoniamque provincias.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 309:1)
Sulpicio Macedonia evenit isque Laevino successit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 309:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION