라틴어 문장 검색

iam veris principium erat novique duces in provincias venerant, consul Aemilius in Macedoniam, Octavius Oreum ad classem, Anicius in Illyricum, cui bellandum adversus Gentium erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 364:1)
mons Scordus, longe altissimus regionis eius, ab oriente Dardanicam subiectam habet, a meridie Macedoniam, ab occasu Illyricum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 384:1)
quibus diebus haec agebantur, Perseus quoque in magno terrore erat propter adventum simul Aemili novi consulis, quem cum ingentibus minis adventare audiebat, simul Octavi praetoris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 400:2)
Perseus quoque, cum adventu consulis simul et veris principio strepere omnia moverique apud hostes velut novo bello cerneret, mota a Phila castra in adversa ripa posita, nunc ad contemplanda opera sua circumire ducem haud dubie transitus speculantem, nunc .... Romanorum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 429:1)
Scipionem Nasicam, Q. Fabium Maximum filium suum cum quinque milibus delectis militum Heracleum mittit, velut classem conscensuros ad maritumam oram interioris Macedoniae, quod in consilio agitatum erat, vastandam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 444:1)
Perseus, quod in oculis erat ....
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 454:1)
vereri ne, si nocte abeat, sequendus maximo labore ac periculo in intima Macedoniae sit, aestasque, sicut prioribus ducibus, per calles saltusque Macedonicorum montium vagando circumagatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 465:1)
quid, si hostis hac interposita nocte abisset, quantum rursus sequendo eo penitus in ultimam Macedoniam exhauriendum laboris erat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 502:2)
Perseus ad Pieriam silvam via militari frequenti agmine equitum et regio comitatu fugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 538:1)
perpauci inde Pellam celerius quam ipse Perseus, quia recta et expedita via ierant, pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 540:2)
in regia Perseo, qui Pellae praeerant Euctus Eulaeusque et regii pueri praesto erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 542:1)
tertio die Perseus, quam pugnatum erat, Amphipolim venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 556:1)
Beroea primum, deinde Thessalonica et Pella et deinceps omnis ferme Macedonia intra biduum dedita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 560:1)
Perseus una tantum spe Bisaltarum auxilii temptata, ad quos nequiquam miserat legatos, in contionem processit Philippum secum filium habens, ut et ipsos Amphipolitanos et equitum peditumque qui aut se persecuti aut fuga eodem delati erant adhortando animos confirmaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 563:1)
Q. MARCIUS PHILIPPUS per invios saltus penetravit Macedoniam et complures urbes occupavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Periocha Libri XLIV1)

SEARCH

MENU NAVIGATION