라틴어 문장 검색

Marcellum aliae atque aliae obiectae animo religiones tenebant, in quibus quod, cum bello Gallico ad Clastidium aedem Honori et Virtuti vovisset, dedicatio eius a pontificibus impediebatur, quod negabant unam cellam amplius quam uni deo recte dedicari, quia, si de caelo tacta aut prodigii aliquid in ea factum esset, difficilis procuratio foret,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 381:1)
tumulus erat silvestris inter Punica et Romana castra, ab neutris primo occupatus, quia Romani qualis pars eius quae vergeret ad hostium castra esset ignorabant, Hannibal insidiis quam castris aptiorem eum crediderat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 396:1)
inde ad naves raptim praedatores recepti, quia repente fama accidit classem Punicam adventare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 444:2)
ceterum cum duo consulares exercitus tam prope hostem sine ducibus essent, omnibus aliis omissis una praecipua cura patres populumque incessit consules primo quoque tempore creandi, et ut eos crearent potissimum quorum virtus satis tuta a fraude Punica esset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 499:1)
non enim receperunt modo Arverni eum deincepsque aliae Gallicae atque Alpinae gentes, sed etiam secutae sunt ad bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 583:2)
fama deinde Punici belli, quo duodecimum annum Italia urebatur, satis edocuerat viam tantum Alpes esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 585:3)
castra Punica ac Romana interiacebat campus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 611:1)
pronuntiat occupare se in Lucanis proximam urbem Punicumque in ea praesidium velle;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 647:2)
Romae haud minus terroris ac tumultus erat quam fuerat quadriennio ante, cum castra Punica obiecta Romanis moenibus portisque fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 650:1)
nunc duo bella Punica facta, duos ingentes exercitus, duos prope Hannibales in Italia esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 654:3)
nam itineris quidem celeritate ex Hispania et concitatis ad arma Gallicis gentibus multo magis quam Hannibalem ipsum gloriari posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 656:1)
laeva Celtiberos, novum exercitum, supra novem milia hominum, dextra Punica tenere castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 8:2)
ea prius adgredienda ratus Silanus signa quam maxime ad laevam iubebat ferri, necunde ab stationibus Punicis conspiceretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 10:1)
quae res tantum pavoris iniecit fessis iam cum primis pugnando, ut et oppidani moenia repentina fuga desererent, et Punicum praesidium metu ne prodita urbs esset relictis stationibus in unum se colligeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 37:1)
repetentibus Siciliam classis Punica - septuaginta erant longae naves - occurrit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 51:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION