라틴어 문장 검색

Quapropter si ea, quae dixi, sole ipso illustriora et clariora sunt, si omnia dixi hausta e fonte naturae, si tota oratio nostra omnem sibi fidem sensibus confirmat, id est incorruptis atque integris testibus, si infantes pueri, mutae etiam bestiae paene loquuntur magistra ac duce natura nihil esse prosperum nisi voluptatem, nihil asperum nisi dolorem, de quibus neque depravate iudicant neque corrupte, nonne ei maximam gratiam habere debemus, qui hac exaudita quasi voce naturae sic eam firme graviterque comprehenderit, ut omnes bene sanos in viam placatae, tranquillae, quietae, beatae vitae deduceret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 92:1)
At ille non pertimuit saneque fidenter:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 28:5)
idque si ita dicit, non esse reprehendendos luxuriosos, si sapientes sint, dicit absurde, similiter et si dicat non reprehendendos parricidas, si nec cupidi sint nec deos metuant nec mortem nec dolorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 28:10)
sed hoc sane concedamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 36:1)
hi non viderunt, ut ad cursum equum, ad arandum bovem, ad indagandum canem, sic hominem ad duas res, ut ait Aristoteles, ad intellegendum et agendum, esse natum quasi mortalem deum, contraque ut tardam aliquam et languidam pecudem ad pastum et ad procreandi voluptatem hoc divinum animal ortum esse voluerunt, quo nihil mihi videtur absurdius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 52:1)
post enim Chrysippum non sane est disputatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 55:5)
Iam id ipsum absurdum, maximum malum neglegi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 120:2)
Age sane, inquam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 153:5)
pauca mutat vel plura sane;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 18:8)
- 'Ne sit sane;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 99:9)
haec quo modo conveniant, non sane intellego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 103:5)
Quod cum saepe alias tum maxime animadverti cum apud C. Cottam familiarem meum accurate sane et diligenter de dis inmortalibus disputatumst.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 15:1)
quo quid absurdius quam aut res sordidas atque deformis deorum honore adficere aut homines iam morte deletos reponere in deos, quorum omnis cultus esset futurus in luctu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 38:1)
Nec enim multo absurdiora sunt ea quae poetarum vocibus fusa ipsa suavitate nocuerunt, qui et ira inflammatos et libidine furentis induxerunt deos feceruntque ut eorum bella proelia pugnas vulnera videremus, odia praeterea discidia discordias, ortus interitus, querellas lamentationes, effusas in omni intemperantia libidines, adulteria vincula, cum humano genere concubitus mortalisque ex inmortali procreatos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 42:2)
tamenne ista tam absurda defendes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 81:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION