라틴어 문장 검색

quarum prior, quae ad austrum est, et situ amplior, et frugum prouentu atque ubertate felicior, nongentarum LX familiarum mensuram iuxta aestimationem Anglorum, secunda trecentarum et ultra spatium tenet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 1:4)
Qui cum inuicem concordare non possent, eo quod Scotti tempore aestatis, quo fruges erant colligendae, relicto monasterio per nota sibi loca dispersi uagarentur, at uero hieme succedente redirent, et his, quae Angli praeparauerant, communiter uti desiderarent;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IV. 1:4)
Erat autem locus et aquae prorsus et frugis et arboris inops, sed et spirituum malignorum frequentia humanae habitationi minus accommodus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVI [XXVIII].6)
Unde uisitantibus se ex more fratribus hordeum iussit adferri, si forte uel natura soli illius, uel uoluntas esset superni largitoris, ut illius frugis ibi potius seges oriretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVI [XXVIII].12)
ita ut iuxta legem omnibus annis decimam non solum quadrupedum, uerum etiam frugum omnium, atque pomorum, nec non et uestimentorum partem pauperibus daret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX]. 1:14)
Nec spes destituat, sed frugum semper acervos Praebeat et pleno pinguia musta lacu.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 14)
Rura colam, frugumque aderit mea Delia custos, Area dum messes sole calente teret, Aut mihi servabit plenis in lintribus uvas Pressaque veloci candida musta pede;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 512)
Cantus vicinis fruges traducit ab agris, Cantus et iratae detinet anguis iter, Cantus et e curru Lunam deducere temptat Et faceret, si non aera repulsa sonent.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 810)
fruges lustramus et agros, ritus ut a prisco traditus extat auo.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 12)
o ualeant fruges, ne sint modo rure puellae:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 340)
non igitur presso tellus exsurgit aratro, nec frugem segetes praebent neque pabula terrae;
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae48)
dissipatae res nondum adultae discordia forent, quas fovit tranquilla moderatio imperii, eoque nutriendo perduxit ut bonam frugem libertatis maturis iam viribus ferre possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 7:1)
coepere a fame mala, seu adversus annus frugibus fuit, seu dulcedine contionum et urbis deserto agrorum cultu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 134:3)
nam etiam illud accedit, ne tam clara pugna in eum annum transferri posset, quod imbelle triennium ferme pestilentia inopiaque frugum circa A. Cornelium consulem fuit, adeo ut quidam annales velut funesti nihil praeter nomina consulum suggerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 220:1)
defuncta civitate plurimorum morbis, perpaucis funeribus, pestilentem annum inopia frugum neglecto cultu agrorum, ut plerumque fit, excepit, M. Papirio Atratino C. Nautio Rutulo consulibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 571:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION