라틴어 문장 검색

at si non fuerit tellus fecunda, sub ipsum Arcturum tenui sat erit suspendere sulco:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 2:9)
Praesertim incertis si mensibus amnis abundans exit et obducto late tenet omnia limo, unde cavae tepido sudant humore lacunae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:18)
Tum pater omnipotens fecundis imbribus Aether coniugis in gremium laetae descendit et omnis magnus alit magno commixtus corpore fetus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 14:6)
Hinc radios trivere rotis, hinc tympana plaustris agricolae et pandas ratibus posuere carinas, viminibus salices fecundae, frondibus ulmi, at myrtus validis hastilibus et bona bello cornus, Ituraeos taxi torquentur in arcus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 21:7)
Nec via mortis erat simplex, sed ubi ignea venis omnibus acta sitis miseros adduxerat artus, rursus abundabat fluidus liquor omniaque in se ossa minutatim morbo collapsa trahebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:2)
Ergo apibus fetis idem atque examine multo primus abundare et spumantia cogere pressis mella favis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:6)
fecunda culpae saecula nuptias primum inquinavere et genus et domos:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 67)
nec pestilentem sentiet Africum fecunda vitis nec sterilem seges robiginem aut dulces alumni pomifero grave tempus anno.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 232)
fecundi calices quem non fecere disertum?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 510)
hoc quoque volgus Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 6:5)
fecundae leporis sapiens sectabitur armos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.30)
cautus adito neu desis operae neve immoderatus abundes.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:27)
fama civem causaque priorem sperne, domi si gnatus erit fecundave coniux.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.19)
abundabunt autem copia verborum optimorum et compositione et figuris iam non quaesitis sed sponte et ex reposito velut thesauro se offerentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 126:1)
sicut terrae nullam fertilitatem habenti nihil optimus agricola profuerit, e terra uberi utile aliquid etiam nullo colente nascetur, at in solo fecundo plus cultor quam ipsa per se bonitas soli efficiet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 320:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION