라틴어 문장 검색

quod et adiuta cura natura magis evalescat, et qui in diversa ducatur neque in iis, quibus minus aptus est, satis possit efficere et ea, in quae natus videtur, deserendo faciat infirmiora.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 133:1)
an vero clarissimus ille praeceptor Isocrates, quem non magis libri bene dixisse quam discipuli bene docuisse testantur, cum de Ephoro atque Theopompo sic iudicaret, ut alteri frenis alteri calcaribus opus esse diceret, aut in illo lentiore tarditatem aut in illo paene praecipiti concitationem adiuvandam docendo existimavit, cum alterum alterius natura miscendum arbitraretur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 139:1)
sed adiuvatur his quoque, si tamen rectam viam, non unam orbitam monstrent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 201:1)
quae si vera essent, pessimorum hominum foret, haec tam perniciosa nocentissimis moribus dare et nequitiam praeceptis adiuvare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 241:5)
denique homines, quibus negata vox est, quantulum adiuvat animus ille caelestis?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 265:1)
quidam naturalem esse rhetoricen volunt et tamen adiuvari exercitatione non diffitentur, ut in libris Ciceronis de Oratore dicit Antonius, observationem quandam esse non artem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 273:1)
si autem ad rhetoricen pertinent, ab hoc quoque adiuvamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 355:2)
sed neque omnia, quae res postulat, dicere neque quaeque loco poterimus nisi adiuvante memoria;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 33:5)
si nihil quod nos adiuvet erit, quaeramus quid adversarium laedat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 53:5)
alterum, quod instrumentis adiuvatur, ut P. Clodius fiducia testium, qua nocte incestum Romae commiserat, Interamnae se fuisse dicebat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 177:2)
itaque dividere optimum erit, et iis, quae partem nostram adiuvabunt, expositis et confirmatis, adversus reliqua uti remediis, de quibus supra dictum est Si plura proderunt, etiam coniungere licebit, ut quae obstant in mediis velut auxiliis nostris posita minus habeant virium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 190:3)
haec enim propositio confessionem adversarii premit et quodammodo iudicandi moram tollit, nec indicat quaestionem sed adiuvat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 244:7)
illae vero pessimae artes, testem subornatum in subsellia adversarii mittere, ut inde excitatus plus noceat vel dicendo contra reum cum quo sederit, vel, cum adiuvisse testimonio videbitur, faciendo ex industria multa immodeste atque intemperanter, per quae non a se tantum dictis detrahat fidem, sed ceteris quoque, qui profuerant, auferat auctoritatem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 63:1)
haec proinde firma habentur atque extrinsecus adiuvantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 88:2)
division autem adiuvari finitionem docet, eamque differre a partitione, quod haec sit totius in partes, illa generis in formas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 157:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION