라틴어 문장 검색

dein palatos eos adorti Macedones, mixti pedites equitesque, fugientes effuse ad mare persecuti quingentos ferme occiderunt et non minus ceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 127:1)
divisis partibus oppugnare adorti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 134:2)
fallere autem ita se posse, si muros a parte alia scalis adortus tumultu iniecto in custodiam eius loci propugnatores urbis avertisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 137:2)
ita suo ipse conatu perculsus praetor segnior ad alia factus consilia erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 145:1)
eam quoque oppugnare adorti, ubi valida defendi manu animadverterunt, inrito incepto Demetriadem petunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 149:1)
primus adventus hostium perculit incolas loci;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 153:1)
id cum aestivis diebus urente adsiduo sole fieret, tot horarum aestu et languore ipsos equosque fessos integri saepe adorti hostes vel pauci plures vexabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 417:3)
inde iussi duces itineris ita dividere viam, ut quarta vigilia tertio die Pythoum adoriri possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 445:2)
hoc idem et alii deinceps metu perculsi parabant facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 557:3)
"quamquam, et qua felicitate rem publicam administraverim, et quae duo fulmina domum meam per hos dies perculerint, non ignorare vos, Quirites, arbitror, cum spectaculo vobis nunc triumphus meus, nunc funera liberorum meorum fuerint, tamen paucis, quaeso, sinatis me cum publica felicitate comparare eo, quo debeo, animo privatam meam fortunam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 500:1)
Perii, plaustrum perculi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 4, scene 259)
in statu stat senex, ut adoriatur moechum, qui formast ferox, qui omnis se amare credit, quaeque aspexerit mulier:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 925)
Perii perculit me prope.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 256)
quid autem est nobis optatius quam ut, quorum castra praealta fluminis ripa tuta, vallo insuper saepta ac crebris turribus oppugnare adorti sumus, eos relictis munimentis, agmine effuso abeuntis in patentibus campis ab tergo adoriamur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 504:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION