라틴어 문장 검색

at non historia cesserit Graecis, nec opponere Thucydidi Sallustium verear, neque indignetur sibi Herodotus aequari T. Livium, cum in narrando mirae iucunditatis clarissimique candoris, tum in supra quam enarrari potest eloquentem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 102:1)
nam qui hoc agit ut prior sit, forsitan, etiamsi non transierit, aequabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 142:4)
eum vero nemo potest aequare, cuius vestigiis sibi utique insistendum putat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 143:1)
cum etiam hoc genus simulari litium soleat, cum ius mortis a senatu quidam ob aliquam magnam infelicitatem vel etiam paenitentiam petunt, in quibus non solum cantare, quod vitium pervasit, aut lascivire, sed ne argumentari quidem nisi mixtis, et quidem ita ut ipsa probatione magis emineant, adfectibus decet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 57:1)
in utroque eminet Cicero;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 94:4)
sed in ipso vultu plurimum valent oculi, per quos maxime animus eminet, ut citra motum quoque et enitescant et tristitiae quoddam nubilum ducant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 222:1)
habuit oratores aetas nostra copiosiores, sed, cum diceret, eminere inter aequales Trachalus videbatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 105:3)
atque ideo nondum est perfectus orator ac nescio an ars ulla, non solum quia aliud in alio magis eminet, sed quod non una omnibus forma placuit, partim condicione vel vel locorum, partim iudicio cuiusque atque proposito.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 168:2)
adeo maiestas operis deum aequavit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 175:2)
Igitur praegrediens Ligus saxa et si quae uetustate radices eminebant, laqueis vinciebat, quibus alleuati milites facilius escenderent, interdum timidos insolentia itineris leuare manu;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장5)
cum tibi feliciter sagina cesserit et tori creverint, nec vires umquam opimi bovis nec pondus aequabis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 2:3)
id age, ut otium tuum non emineat, sed appareat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 2:5)
Inaequalitatem scias esse, ubi quae eminent, notabilia sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 1:3)
Quocumque miseris oculum, id tibi occurret, quod eminere posset, nisi inter paria legeretur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 4:10)
Cui sive adgeruntur vulgaria bona, supra res suas eminet, sive aliquid ex istis vel omnia casus excussit, minor non fit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION