라틴어 문장 검색

Quare metiatur ac diligenter aestimet vires suas actor et quantum onus subiturus sit intelligat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 63:3)
ut Hispo obiicienti atrociora crimina accusatori, me ex te metiris, inquit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 209:3)
idem, Cyclopa cum iacuisse dixit per antrum, prodigiosum illud corpus spatio loci mensus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 147:3)
tempus enim solum metitur, ut a sublatione ad positionem idem spatii sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 305:2)
maior tamen illic licentia est, ubi tempora etiam [auimo] metiuntur et pedum et digitorum ictu, et intervalla signant quibusdam notis atque aestimant, quot breves illud spatium habeat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 308:2)
nam epilogus quidem quis unquam poterit illis Priami rogantis Achillem precibus aequari?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 51:1)
panyasin ex utroque mixtum putant in eloquendo neutriusque aequare virtutes, alterum tamen ab eo materia alterum disponendi ratione superari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 55:1)
at non historia cesserit Graecis, nec opponere Thucydidi Sallustium verear, neque indignetur sibi Herodotus aequari T. Livium, cum in narrando mirae iucunditatis clarissimique candoris, tum in supra quam enarrari potest eloquentem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 102:1)
nam qui hoc agit ut prior sit, forsitan, etiamsi non transierit, aequabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 142:4)
eum vero nemo potest aequare, cuius vestigiis sibi utique insistendum putat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 143:1)
ne latas quidem ultra modum esse ceras velim, expertus iuvenem studiosum alioqui praelongos habuisse sermones, quia illos numero versuum metiebatur, idque vitium, quod frequenti admonitione corrigi non potuerat, mutatis codicibus esse sublatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 194:3)
adeo maiestas operis deum aequavit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 175:2)
cetera vero, etiamsi aetatem nostram non spatio senectutis sed tempore adolescentiae metiamur, abunde multos ad discendum annos habent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 260:2)
adde quod magnos modica quoque eloquentia parit fructus ac, si quis haec studia utilitate sola metiatur, paene illi perfectae par est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 276:1)
festinare, trepidare, neque loco neque homini cuiquam satis credere, neque bellum gerere neque pacem habere, suo quisque metu pericula metiri.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION