라틴어 문장 검색

nonnunquam umor exit, sed non multus, qui referre uel pus uel saniem uidetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 22:6)
- Propter haec et album ueratrum recte datur, atque etiam saepius, donec ea digerantur, et medicamenta imponuntur, quae umorem uel educant uel dissipent, quorum supra mentio facta est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 25:1)
Sed si et in carne et recens et simplex est, ac neque rugosa neque caua sede neque in articulo, sed in eo membro, quod per se inmobile non nisi cum toto corpore mouetur, satis proficiet emplastrum, quod recentibus uulneribus inponitur, dum habeat uel sale uel alumen uel squamam aeris uel aeruginem uel ex metallicis aliquid;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 41:1)
Quod ubi maturescit, habet foramina, per quae fertur umor glutinosus et purulentus;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 48:3)
siquidem ad singulorum pilorum radices foramina sunt, per quae fertur umor glutinosus, subpallidus, crassitudinem mellis aut uisci referens, interdum olei.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 49:2)
subestque his umor.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 57:2)
et cum adaperta est, reperitur intus exulceratio muccosa, colore umori suo similis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 58:4)
Alioqui uero umor eius albidus est, cutis dura atque fissa est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 66:4)
si umor albidus, sanari non potest;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 71:4)
Si tamen ea res nimium offendit, quod umore sequente fieri potest, magisque si is etiam mali odoris est, caput saepe radendum est, dein id super adiuuandum aliquis ex leuiter reprimentibus, quale est nitrum cum aceto, uel ladanum cum murteo et uino, uel myrobalanum cum uino.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 2장 2:2)
Illud scire oportet, hic quoque omnia medicamenta singula primum per se teri, deinde mixta iterum adiecta paulatim uel aqua uel alio umore:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 14:3)
squamae aeris, quod stomoma appellant, P. #1108 I;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 16:7)
squamae aeris, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 I;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 39:2)
Quotienscumque non adicio, quod genus umoris adiciendum sit, aquam intellegi uolo.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 39:6)
Cumque omnibus lippientibus uitandi cibi qui extenuant, tum praecipue, quibus tenuis umor diu fertur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 40:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION