라틴어 문장 검색

eodem anno C. Licinius Stolo a M. Popilio Laenate sua lege decem milibus aeris est damnatus, quod mille iugerum agri cum filio possideret emancupandoque filium fraudem legi fecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 166:1)
itaque pax populo Caeriti data, indutiasque in centum annos factas in aes referri placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 207:2)
inclinatis semel in concordiam animis novi consules fenebrem quoque rem, quae distinere una animos videbatur, levare adgressi solutionem alieni aeris in publicam curam verterunt quinqueviris creatis quos mensarios ab dispensatione pecuniae appellarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 213:1)
duo interreges C. Sulpicius et M. Fabius interpositi obtinuere, quod dictator frustra tetenderat, mitiore iam plebe ob recens meritum levati aeris alieni, ut ambo patricii consules crearentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 219:1)
ita posita duorum bellorum quae imminebant cura, dum aliqua ab armis quies esset, quia solutio aeris alieni multarum rerum mutaverat dominos, censum agi placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 223:2)
semunciarium tantum ex unciario fenus factum, et in pensiones aequas triennii, ita ut quarta praesens esset, solutio aeris alieni dispensata est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 280:2)
quodque aeris ex eis redactum est, ex eo aenei orbes facti positi in sacello Sangus adversus aedem Quirini.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 291:2)
L. Papirius is fuit, cui cum se C. Publilius ob aes alienum paternum nexum dedisset, quae aetas formaque misericordiam elicere poterant, ad libidinem et contumeliam animum accenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 392:1)
id aes redactum ex captivis dicebatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 663:2)
omne aes argentumque in aerarium conditum, militibus nihil datum ex praeda est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 663:4)
aeris gravis tulit in aerarium trecenta octoginta milia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 672:1)
reliquo aere aedem Fortis Fortunae de manubiis faciendam locavit prope aedem eius deae ab rege Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 672:2)
Plebs propter aes alienum post graves et longas seditiones ad ultimum secessit in laniculum, unde a Q. Hortensio dictatore deducta est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XI Periocha15)
indici data libertas et aeris gravis viginti milia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 400:1)
amplius septem milia hominum capta et aeris argentique signati aliquantum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 605:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION