라틴어 문장 검색

quisquis enim sentit, quem ad modum sit affectus, eum necesse est aut in voluptate esse aut in dolore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 49:3)
inesse enim necesse est in eo, qui ita sit affectus, et firmitatem animi nec mortem nec dolorem timentis, quod mors sensu careat, dolor in longinquitate levis, in gravitate brevis soleat esse, ut eius magnitudinem celeritas, diuturnitatem allevatio consoletur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 52:3)
quocirca eodem modo sapiens erit affectus erga amicum, quo in se ipsum, quosque labores propter suam voluptatem susciperet, eosdem suscipiet propter amici voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 88:1)
ex hac animorum affectione testamenta commendationesque morientium natae sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 85:1)
ita finis bonorum existit secundum naturam vivere sic affectum, ut optime affici possit ad naturamque accommodatissime.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 33:5)
itaque e contrario moderati aequabilesque habitus, affectiones ususque corporis apti esse ad naturam videntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 48:1)
nemo est igitur, quin hanc affectionem animi probet atque laudet, qua non modo utilitas nulla quaeritur, sed contra utilitatem etiam conservatur fides.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 85:6)
quae animi affectio suum cuique tribuens atque hanc, quam dico, societatem coniunctionis humanae munifice et aeque tuens iustitia dicitur, cui sunt adiunctae pietas, bonitas, liberalitas, benignitas, comitas, quaeque sunt generis eiusdem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 88:3)
sit enim idem caecus, debilis, morbo gravissimo affectus, exul, orbus, egens, torqueatur eculeo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 112:26)
si enim ad populum me vocas, eum, qui ita sit affectus, beatum esse numquam probabis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 113:4)
At multis malis affectus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 122:11)
Altera est res, ut, cum ita sis affectus animo, ut supra dixi, res geras magnas illas quidem et maxime utiles, sed [ut] vehementer arduas plenasque laborum et periculorum cum vitae, tum multarum rerum, quae ad vitam pertinent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 87:2)
non enim mihi est vita mea utilior quam animi talis affectio, neminem ut violem commodi mei gratia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 35:4)
Probas igitur animum ita adfectum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 98:5)
Qui quia vixit ab omni aeternitate versatusque est cum innumerabilibus animis, omnia, quae in natura rerum sunt, videt, si modo temperatis escis modicisque potionibus ita est adfectus, ut sopito corpore ipse vigilet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 166:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION