라틴어 문장 검색

eaque belle agitata ridentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 238:4)
naturae ridentur ipsae, quas personas agitare solemus, non sustinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 251:7)
Vero enim oratori, quae sunt in hominum vita, quandoquidem in ea versatur orator atque ea est ei subiecta materies, omnia quaesita, audita, lecta, disputata, tractata, agitata esse debent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 54:3)
Atque in hoc eodem genere, in quo quale sit quaeritur, exoritur aliud quoddam disputandi genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 19장 2:5)
ex rationis autem et ex firmamenti conflictione et quasi concursu quaestio quaedam exoritur, quam disceptationem voco;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 30장 1:1)
A/strologorum si/gna in caelo qui/d fit observa/tionis, Cu/m capra aut nepa au/t exoritur no/men aliquod be/luarum!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 48:3)
'eos, qui pareant principibus, agitari ab eo populo et servos voluntarios appellari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 110:2)
Ergo horum ex iniustitia subito exorta est maxima perturbatio et totius commutatio rei publicae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 101:1)
quod autem motum adfert alicui, quodque ipsum agitatur aliunde, quando finem habet motus, vivendi finem habeat necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 8 4:2)
Inanimum est enim omne, quod pulsu agitatur externo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 9 2:2)
sunt autem optimae curae de salute patriae, quibus agitatus et exercitatus animus velocius in hanc sedem et domum suam pervolabit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 9 3:2)
nemini censebat fore dubium quin tam diu, dum ita gauderet, nihil agitare mente, nihil ratione, nihil cogitatione consequi posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 53:3)
cumque semper agitetur animus nec principium motus habeat, quia se ipse moveat, ne finem quidem habiturum esse motus, quia numquam se ipse sit relicturus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 99:5)
Rex, quae in vita usurpant homines, cogitant, curant, vident, Quaeque agunt vigilantes agitantque, ea, cui in somno accidunt, Minus mirandum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 67:1)
At qui salubri et moderato cultu atque victu quieti se tradiderit ea parte animi, quae mentis et consilii est, agitata et erecta saturataque bonarum cogitationum epulis, eaque parte animi, quae voluptate alitur, nec inopia enecta nec satietate affluenti (quorum utrumque praestringere aciem mentis solet, sive deest naturae quippiam sive abundat atque affluit), illa etiam tertia parte animi, in qua irarum existit ardor, sedata atque restincta, tum eveniet duabus animi temerariis partibus compressis, ut illa tertia pars rationis et mentis eluceat et se vegetam ad somniandum acremque praebeat, tum ei visa quietis occurrent tranquilla atque veracia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 90:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION