라틴어 문장 검색

ingens inde haberi captivus vates coeptus, eumque adhibere tribuni militum Cornelius Postumiusque ad prodigii Albani procurationem ac deos rite placandos coepere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 192:1)
nihil profecto aliud esse quam magistratus vitio creatos Latinas sacrumque in Albano monte non rite concepisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 193:2)
iam ludi Latinaeque instaurata erant, iam ex lacu Albano aqua emissa in agros, Veiosque fata adpetebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 214:1)
- non ante cepit finem quam monitu deorum aqua ex lacu Albano emissa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 541:2)
illi sacra quaedam in monte Albano Laviniique nobis facienda tradiderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 553:2)
modo quae res post prodigium Albani lacus nisi instauratio sacrorum auspiciorumque renovatio adfectae Veienti bello rei publicae remedio fuit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 554:2)
cum inundatio ex lacu Albano facta esset, vates qui eam rem interpretaretur ex hostibus captus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri V Periocha4)
pluribus auctoribus magis adducor ut credam decem haud minus post annos ea acta, hoc autem anno in Albano agro cum Gallis dictatore M. Furio signa conlata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 459:1)
ad quorum auxilium cum Galli ex Campania redissent, foedae populationes in Labicano Tusculanoque et Albano agro haud dubie Tiburtibus ducibus sunt factae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 101:1)
fusique per campos et praeter castra etiam sua fuga praelati, quod editissimum inter aequales tumulos occurrebat oculis, arcem Albanam petunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 246:2)
Galli ex Albanis montibus, quia hiemis vim pati nequiverant, per campos maritimaque loca vagi populabantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 252:2)
prodigium extemplo dedicationem secutum, simile vetusto montis Albani prodigio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 293:1)
incompositi itaque praedantes in agrum Albanum perveniunt et sub iugo Albae Longae castra vallo cingunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 448:2)
haecine foedera Tullus, Romanus rex, cum Albanis, patribus vestris, Latini, haec L. Tarquinius vobiscum postea fecit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 59:1)
in Albano monte biduum continenter lapidibus pluvit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 99:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION