라틴어 문장 검색

1 Novi et Phrynen meretricem Diogenis supra recumbentis ardori subantem, audio et quendam Speusippum de Platonis schola in adulterio perisse.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 10:3)
Attica meretrix carnifice iam fatigato postremo linguam suam comesam in faciem tyranni saevientis exspuit, ut exspueret et vocem, ne coniuratos confiteri posset, si etiam victa voluisset.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 8:1)
Tantumque rex ille caelestis regni amator factus est, ut ad ultimum, relictis regni negotiis, et cognato suo Ecgrice commendatis, qui et antea partem eiusdem regni tenebat, intraret monasterium, quod sibi fecerat, atque accepta tonsura pro aeterno magis regno militare curaret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVIII.5)
Haec nocuere mihi, quod adest huic dives amator;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 524)
det munera canus amator, Ut foveat molli frigida membra sinu.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 817)
mulier haud dubie, id quod erat, Aebutium indicem arcani rata esse, ad pedes Sulpiciae procidit, et eam primo orare coepit, ne mulieris libertinae cum amatore sermonem in rem non seriam modo sed capitalem etiam verti vellet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 127:1)
Postumius accensus ira tum quoque ait cum Aebutio se amatore cavillari credere, non in domo gravissimae feminae et cum consule loqui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 129:1)
eum puerum, per lasciviam cum cavillaretur, exprobrare consuli saepe solitum, quod sub ipsum spectaculum gladiatorium abductus ab Roma esset, ut obsequium amatori venditaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 514:1)
indulgentem amatorem unum ex illis miseris attrahi iussum securi percussisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 521:2)
a censoribus L. Valerio Flacco et M. Porcio Catone, et belli et pacis artibus maximo, motus est senatu L. Quinctius Flamininus, T. frater, eo quod cum Galliam provinciam consul obtineret, rogatus in convivio a Poeno Philippo quem amabat, scorto nobili, Gallum quendam sua manu occiderat sive, ut quidam tradiderunt, unum ex damnatis securi percusserat rogatus a meretrice Placentina cuius amore deperibat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIX Periocha6)
nam ego vos novisse credo iam ut sit pater meus, quam liber harum rerum multarum siet quantusque amator sit quod complacitum est semel.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol55)
Equidem scio iam, filius quod amet meus istanc meretricem e proxumo Philaenium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 154)
quasi piscis, itidemst amator lenae:
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 336)
et quoque catulo meo subblanditur novos amator, se ut quom videat gaudeat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 343)
quod illa aut amicum aut patronum nominet, aut quod illa amicae * amatorem praedicet, fores occlusae omnibus sint nisi tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 121)

SEARCH

MENU NAVIGATION